Annus
2 0 0 6


24

BAGDAD

Premitur lenitas iudicis, a quo S. Hussein iudicatur

Iudex autem allegat
XX annorum experientiam.

Seseque deffendit invicem
negans favere cuipiam.

Abdullah al-Amiri petitionem accusatoris respuit, dicens se iustitiae et experientiae suae fundamento nixum hanc egisse causam de genocidio, qua Saddam Hussein tenetur in reum, -cum aliis quinque mortalibus, qui per eundem Munqith al-Faroon celebri magis quam claro accusantur iudicio. Causa iudicii mortes inenarrabilis numeri hominum (180.000) de gente Kurdorum, quos S. Hussein, eiusque propinqui et familiares, regnantes oprimebant. Etiam dicuntur quasdam stuprasse feminas; sed pro magnitudine rei, nos hoc extremum crimen in medio relinquemus. Ceterum accusator rogavit iudicem decedere causa, propterea quod reus faciat quod velit in publico iudicio, cum hortationes orationesque ad populum et in tribunale agat, nullo verbositatem audaciamque cohibente tyranni, qui et minas in accusatorem et in populos vicinos (Iranianos et Israelitas) crebro mittat. Quae res, accusatoris arbitrio, non ferendae iusto iudici sunt. Ad haec iudex placide respondet sese officium callere suum: sic ordinare iudicia ut iustitia fiat. Ceterum operae pretium est audire verba Sadammi, in iudicio, ubi advocatos testium appellat "Sionistis faventes" et iurat eorum "capita oblisurum" et "usque ad ultimam vitae diem persecuturum". Testes autem et patroni, quid agunt per causam? Deterrentur Saddami vocibus. Nec vero frangitur maleficiorum memoria metu. Describunt enim iniurias et neces, quas contra Kurdos instituerit iste, viginti abhinc annos, cum agebat cruentum negotium quod "Al Anfal" sua lingua nominabat.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae