Annus
2 0 0 6


24

SYRIA

USA lacessitur in Damasco legatorum oppugnata sede

Sic videtur celebrari per hostes
V aniversarium illius "11 Sept."

Tres oppugnantes unusque propugnans, miles Syrius qui erat, apud Damascum interfecti sunt, tali scelere patrato in legatos ab USA missos. Postera die eius diei, qua aniversarium Neovoracensis calamitatis ploraverant, quaque Al-Qaeda suas minas renovaverat, hora circiter quarta, repente personuerunt crebri pistoliorum ictus, totusque vicus "Abu Remmaneh" facta explosione ingente commotus est. Deinde, properantium auxiliorum insigne, sollicitae cecinere syrenae. Tres viros armatos dentibus tenus, iaculantes pistolia sua et alia, in legationem Americanorum penetrasse fertur et aliam incendere rhedam, aliam incendere conantes occisos. Haec erat materiis explosivis onusta, debuitque per Syrios frustrari peritos, ne contra sedem legationis, ubi statuta erat, exardesceret. Qua re sine adiectis vulgata, USA accusatur a Syriis provocati apud populum huius extremi habitus animi. Neque enim placida est consuetudo Americanos inter Syriosque regentes. Quin etiam legatio Americanorum in Syria sine legato est, cum illi muneri fungatur vir negotiis agendis praepositus, -haud proprie dictus legatus. Nam calamitosis eorum actionibus in Oriente Medio, -Libano ab Israelitis nullo impediente deleta, Iraquia occupata per socios, imposita gentibus Arabum "democratia" vi-, quadruplicata est erga Civitates Foederatas Syriorum ira.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae