Annus
2 0 0 6


25

DISPLOSIONES IN BOMBIFICINÂ FACTAE

Mille homines fugere bombarum displosiones


Ecce nubes fumi gigantea, qua appareant displosiones: Servatores manent remotiores.

In quadam Civitatis Ludovicianae bombificinâ facta est series detonationum. Doyline urbs propinqua est evacuata; in locîs officinae adhûc flagrant flammae.

Houston ex urbe – Plus mille homines ablati sunt in loca secura. Magistratûs rettulêrunt incendium esse exortum in Cohortis Nationalis (Angl. National Guard) officinâ tela displosiva regyrandi (regyrare est Angl. to recycle, adn. interpretis), quae sita est in Civitatis Ludovicianae regione boreo-occidentali.

Iacobellus (Jimmy) Bell, praeceptor siphonariorum urbis Webster Parish, dixit incendio in locîs baseos militaris facto minimum decem detonationes esse excitatas. Inter tela displosiva fuisse etiam bombas pondere denarum tonnarum. Porro Iacobellus nuntiavit serie displosionum ipsas domos 20 ferê chiliometrîs remotas tremuisse.

Ex officio promulgatum est incolîs urbis Doyline prope sitae domos fuisse relinquendas, discipulîs scholas. Praeterea custodiam in sede militari sitam esse evacuatam. Dictum est displosionibus homines leviter tantum nonnullos esse violatos. Vir quidam ad basin militarem pertinens dixit servatores e sede remotos nunc exspectare, dum ignis ultro desineret ardêre.

Hanc relationem d.25.m.Aug. a.2006 in periodico interretiali, c.t. „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae