Annus
2 0 0 6


5

HOMINES CELEBRATISSIMI

Catharinae Hudson connubium finitum esse

Catharina Hudson actrix Americana et Christianus Robinson cantor roccianus divortium fecerunt. Quibus ex sex annis connubio coniunctis est filius duos annos natus.


Catharina Hudson et Christianus Robinson

Novo Eboraco ex urbe Brad Cafarelli locutor Christiani dixit ambos nunc vias esse ingressuros inter se diversas. Actrix 27 annos nata et cantor gregis rocciani „Cornicum nigrarum" duodecim annis maior natus die Silvestri anni 2000 (bis millesimi) connubio coniuncti erant. Antea per unum annum convixerant. Catharinae primum fuit connubium, Christiano alterum.

Catharina filia actricis Aureolae (Goldie) Hawn, a.2000 dramatis rocciani "Almost Famous" particeps in claritudinem pervenerat. Anno post, cum personam gessisset puellae bonâ animâ praeditae, sed musico rocciano serviliter addictae (groupie), praemio Oscariano honestata est optima actrix secundaria. Pater Catharinae est Vilelmus (Bill) Hudson, qui fuit maritus Aureolae, sed educata est ab Aureolae sodale, cui nomen est Curtius Russell.

Hanc relationem d.15. m.Aug. a.2006 in periodico interretiali „Der Tagesspiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae