Annus
2 0 0 6


14

ITALIA

Mulierem iuvenem a patre esse iugulatam

Homicidium horribile, quod dicitur „honorabile": In Italiâ iuvenis mulier originis Pacistanianae recusavit, quin in patriam reverteretur, ut ibi nuberet consobrino. Ideo a gente suâ punita est morte.

Brixiâ Italorum ex urbe – Mulier iuvenis Pacistaniana prope Brixiam vixit more occidentali. Quae in pittariâ (Ital. pizzeria) munere copae fungens ibi gerebat gunnas aut bracas genuenses. Necnon eadem muslima cum iuvene Italo amore coniuncta erat.

At haec omnia a mulieris familiâ, quae fidei muslimicae severê addicta, vehementisissimê repudiabantur: "Mulier est capitis damnata", ut scribitur in actis diurnis, q.t. "La Repubblica".

Diurnarius refert patrem aliosque familiae participes exspectaverunt, dum mater mulieris iuvenis proficisceretur ad ferias degendas. Deinde mulierem 20 annos natam correptam iugulaverunt. Postea corpus eiusdem mortuum in horto domûs infoderunt.

Pater autem 56 annos natus cum aliis, qui in suspicionem venerunt facinoris participati, primo evasit. Interim autem ab Italis diurnariis televisoriis ipse refertur se tradidisse astynomis.

Hoc scelus commonefacit homicidii anno proximo praeterito Berolini facti, quod etiam dicitur „honorabile": Ibi Turcus quidam iuvenis sororem suam, quae appellabatur Hatun Sürücü, in nomine honoris familiaris mediâ in viâ pistolio necaverat.

Hanc relationem d.14.m.Aug. a.2006 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae