Annus
2 0 0 6


GERUSALEMME -

De iuvene Italico atrociter Hierosolymis occiso

Dum iuxta moenia Urbis Veteris Hierosolymarum cum quattuor mulieribus ambulat, Jovis die Angelus Frammartino (quem in imagine aspicis), iuvenis Italicus quattuor et viginti annos natus qui haud longe ab Roma vitam egerat, ab ignoto viro cultro ter vulneratus in terram cecidit statimque mortem obiit. Qui ibi voluntarius cum societate Italica operariis tutandis addicta CGIL ante dies decem pervenerat, ut ferias cum pueris Palaestinis ludens ageret. Custodes publici IsraŽliani sicarium pro certo habent Palaestinum fuisse, qui facinus terrorismi gratia perpetravisset. Sed Laurentius Caddeo, qui voluntariis Italicis illis praeerat, putat Angelum hoc vitam amisisse, quod interfector eum cum puellis cerevisiam paulo ante bibentem observavisset et persecutus esset, nam intra moenia potiones alcoholicas vendere non licet.

Et praesidens rei publicae Italicae et minister primarius se maximo dolore affectos esse proclamaverunt: posterior scripsit Angeli mortem sibi summo dolori esse, se cum parentibus propinquis sodalibus condolescere, qui eiusdem magnanimitatis et proximi amoris participes sunt, neque iuvenis obliturum esse. Nam tantum puerorum amoris causa Angelus iter facere voluerat. Postrema verba ultimi eius epistolii electronici haec fuerunt: "Rursus amare discere oportet, ad amorem cotidie reverti." Proxima septimana corpus infelicis in patriam advehetur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae