Annus
2 0 0 6


Llibano,

De bello Libanensi

Exercitus IsraŽlianum praenuntiavit Sidona, urbem Libani, post Beryton et Tyron ictum iri: hoc legebatur in chartis eo desuper deiectis a "civitate IsraŽlis" subscriptis, quibus exercitus cives et profugos hortatur, ut alio confugiant. Quod difficillimum videtur, et magno numero incolarum et profugorum qui Sidone nunc sunt, et ruina viarum.

Saturni die etiam plures victimae numerantur. CXX circiter missilia in Galilaeam a pugnatoribus Hizbollah deiecta nonnullos vulneribus affecerunt et mulierem Arabicam IsraŽlianam cum filiabus duabus interfecerunt. Quattuor milia pilarum incendiariarum de IsraŽlianis aŽronavibus deiecta damnorum et victimarum causam fuisse narrant Libanenses astynomi: quindecim vicos in zona finibus proxima vastatos, regiones circa Tyron et Aaitarun necnon Beryti insulas et vallem Bekaa percussas, vias quibus Tyron adibatur interruptas esse. Suburbia autem urbis Iudaeae Haifa missilibus ex Libano a shiitis proiectis icta sunt. Primum milites IsraŽliani, helicopteris pervecti, inter plantas citrinas terram apud Tyron attigerunt, plurimis ictibus agros depopulantes et vehiculum ferro munitum copias Libanenses transportans percutientes: unde proelium terrestre ortum est cui pugnatores islamici interfuerunt, qui duos milites Iudaeos necaverunt.

Interea Novi Eboraci USA et Francogallia de decreto Consilii securitatis ONUs post longas disputationes convenerunt: ut pugnatores Hizbollah vi omnino se abstineant, ut IsraŽl aggredi desinat - cui ideo vi uti liceat, sui defendendi causa. Sed nihil de copiis IsraŽlianis ex Libano meridionali reducendis invenitur, quod praesidi Libenensium minime gratum est. Constat enim Hizbollah a missilium deiectu non destituros esse, donec copiae hostium domum redierint. Longum iter ad armorum silentium videtur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae