Annus
2 0 0 6


Deni in Libano,

De cruore in Libano IsraŽl Gaza effuso

Mutuae caedes in Oriente medio non desinunt.

LV homines sub ictibus IsraŽlianarum aŽronavium in Libani regionibus ad orientem et meridiem vergentes perierunt: quorum XII in singulo vico, X in Srifa, VI in Nabatiyeh; ad hoc IX Palaestini in regione Gazae occisi sunt. Non longe a finibus duarum nationum, postquam copiae IsraŽlianae in Libani fines ingressae erant, cum pugnatoribus Hezbollah dimicaverunt: duo milites Iudaei mortem obierunt. Tres vero cives IsraŽliani Arabico genere nati missilibus ex Libano decidentibus in vico Nazareth, plerumque Arabico perierunt. Minime pactiones habere ambas partes interesse videtur.

Millia interea Libanensium et exterorum effugere conantur: Libanenses in Syriam per saltus montanos catervatim iter faciunt, naves a plurimis nationibus occidentalibus, verbi gratia Norvegia Suetia USA Britannia, missae sunt, ut cives Cypron quam celerrime pervehantur.

Legatus Unionis Europaeae rebus exteris addictus Javier Solana cum collega suo IsraŽliano Tzipi Livni collocutus est; mox de rebus referent legati ONUs praesidi Kofi Annan, qui Iovis die ante consilium securitatis orationem habiturus est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae