Annus
2 0 0 6


De bello furenti

De bello furenti

Pergunt armati IsraŽliani pyrobola deicere in Beryti aŽriportum et in viam, qua Libanenses Damascum versus effugere conantur; pergunt Hezbollah, qui sese "fautores Dei" appellant, missilibus urbes Iudaeorum percutere, die dominico Sycaminum (Haifa), tertiam incolarum numero totius IsraŽlis. Utrimque dena cadavera e ruinis extracta sunt.

Rectoribus et praesidentibus octo ditissimarum civitatum, qui Sancti Petriburgi a praeside Russorum Putin vocati convenerunt, una sententia pronuntianda fuit, quamquam singulorum opiniones aliquanto distarent. Denique scriptum pronuntiaverunt, quo et bellatores Islamicos et rem publicam IsraŽlis nimiam vim adhibendi incusant: ab alteris postulatur, ut libertatem ambobus militibus Iudaeis ereptis restituant missiliaque in urbes proicere desinant, ab alteris ut Beryton aliasque regiones Libani, quarum nonnullae haud longe a finibus Syriacis, impetu letali continuo percutere desistant. At nullam spem pacis imminentis verba amborum partium relinquere videntur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae