Annus
2 0 0 6


Bellum in Libano deflagrare

Bellum in Libano deflagrare

Per triduum vis et impetus furere perrexerunt in Libanum, qua belli spectrum nefandum post nonnullos annos pacis iterum discurrere coepit. LXII incolae vitam amiserunt, CL circiter sauciati sunt, aedificia ducum Hezbollah deleta sunt, pontes ac viae pyrobolis dirutae viatoribus interdictae sunt, exardescunt petrolei receptacula, Berytos Martis ira ictus languescit. Etiam aŽriportus civilis et militaris Libani urbis maximae pluribus gravibus damnis affecti sunt, necnon nonnulla proxima Palaestinorum tabernacula et Libanensis exercitus castra, praeter praesidia islamicorum.

Tria rector IsraŽlis postulavit, ut colloquia cum legatis ONUs inciperent: ut ambobus militibus Iudaeis a raptoribus libertas restitueretur, ut missilium deiectus in IsraŽlem desinerent, ut secundum ONUs deliberationem Hezbollah exarmaretur. Sed firme Veneris die respondit per televisionem Hassan Nasrallah, Hezbollah dux: se ad populum et rem publicam Libani provocare, ut hostibus usque ad victoriam armis et vi resistant. Millia profugorum et periegetarum Damascum versus iter facere conantur.

Consilium securitatis ONUs observatores misit, ut praesidenti Kofi Annan referant.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae