Annus
2 0 0 6


De Ghanae gregis pedifollici secundo exitu

De Ghanae gregis pedifollici secundo exitu

Postquam USAm Veneris die superavit, grex pedifollicus Ghanae, primum certaminis mundani particeps, probationem sequentibus lusionibus ac maximam laudem domi et in tota Africa sibi peperit: memoratu dignum sibi omnibusque lusoribus hoc tempus esse proclamavit exercitator in Servia ortus Ratomir Dujkovic, quem in immagine conspicis. "Haud solito more lusimus, inquit grex autem USAe magna cum vi nos frangere conatus est: quam ob rem laetissimi sumus!"

Certamen proximum cum Brasilia admodum arduum esse omnes censent, praeterea quod lusori medii campi Michael Essien bis nota gilva admonito interesse non licebit. Qui gregem suum optime fecisse Ghanae totiusque Africae gratia dixit neque competitorem ullum vereri, "nos Africae Brasiliam".

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae