Annus
2 0 0 6


Medicamina faciei sive De litteris Hollyvodianis renovandis

Medicamina faciei sive De litteris Hollyvodianis renovandis

Litterae illae celeberrimae Hollyvodianae anno 1978 in collibus urbis Angelorum erectae renovatione indigent. Renovatio litterarum quindecim metrorum altitudine centum milibus dollariorum constabit.

Proxenetarum societas anno 1923 primum litteras HOLLYWOODLANDS truncis telephonicis, ligno, pannis factas atque quattuor milibus lampadum eletricarum affectas ad fundos melius vendendos in collibus usque ad illud tempus inhabitatis collocandas curavit. Quarum littera h in annis quadragesimis collapsa ceterae ad latus se inclinantes putruerunt. Itaque anno 1978 mercatorum coetus et largitores quidam celebres litteras hodiernas efficere constituerunt. Ex hoc tempore litterae iam multos homines allexerunt. Quod ut in futurum quoque faciant, renovatione opus est.

 

Scripsit Stefan Weise Halensis

Scripsit Stephanus Weise Halensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae