Annus
2 0 0 6


Bolivia head starts land handout

Boliviae praesidentem agros civibus dividere coepisse

Praesidens Bolivianorum Evus Morales, promissa servans, agros triginta milia chiliometrorum quadratorum latos societatibus indigenūm distribuit, renovationem agriculturae incipiens. Latifundiorum possessores a colloquiis cum regimine paulo ante discesserant, se quoquo modo vel privatis militibus sua iura defensuros esse admonentes.

Vix initium commutationis nuntiatum erat, cum in fora viasque Sanctae Crucis (Santa Cruz) conglobata est multitudo agricolarum exsultans atque vexilla iridea agitans, signum indigenūm defensionis. Ritus deliberate non in capite sed Sancta Cruce celebratus est, ubi societatis terrarum possessorum sedes est, qui quam vehementissime moderatorum deliberationi restiterunt.

Praesidens oratione habita dixit terras illas, quas hodiernorum possessorum maiores vi ante quinque saecula occupaverant, pristinorum dominorum posteris reddendas esse; agros incultos ex privatis societatibus exactum iri; quintam denique partem terrarum cultui idoneas post quintum annum agricolis distributum fore.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae