Annus
2 0 0 6


Canada arrests 17 in terror raid

De viris in Canada comprehensis

Septemdecim viri, quos auctoritates Canadienses cruentas insidias molitos esse suspicantur, in Canadae magna urbe, quae Toronto appellatur, comprehensi sunt: quorum duodecim in vinculis coniecti sunt. Custodes publici diurnariis nuntiaverunt captivos graviter civium incolumitati minatos esse: nam tria milia chiliogrammatum ammonii nitrici (cuius aspectum in imagine aspicis) sibi comparaverant, quo non solum ex more ad agrorum fertilitatem increscendam agricolae utuntur, sed etiam fossores et tromacratae ad diruptiones efficiendas. Materiem eandem constat tromacratas ad aedificium in Oklahoma City anno MCMXCV diruendum adhibuisse: tum centum et duodeseptuaginta homines mortem obierunt.

Auctoritates Canadae se muslimos extremos in vincula coniecisse dixerunt, caedes nonnullas in regionibus Canadae perpetraturos.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae