Annus
2 0 0 6


USA condemnatur ab ONU propter cruciatus

USA condemnatur ab ONU propter cruciatus

Decem viri iuribus humanis procurandis, qui ab ONU creati erant, Genavae coacti sententiam suam tulerunt, qua sententia notantur carnificinae in quibusdam terrae locis -ut Irakia Afganistania Guantanamo- institutae ab USA. Cuius nationis legati olim negaverant Genavae se "in tempore belli" obligatos esse legibus (in Conventione Genavensi conscriptis) quominus "extra fines suos" tortura uterentur. Haec autem res vehementer a decemviris negatur: licere ubicumque terrarum tormento in hostes uti. Neque etiam per bellum "adversus tromocratiam" credendum est omnia licere cuiquam. Itaque res publica cui Georgus Bush praeest monita est, ut ante annum ferantur in Senatu leges adversus torturam, quibus prohibeatur omnis cruciatuum usus, quibusque permittatur captivis facultas querendi et reclamandi et postulandi libertatem reparationesque, cum tormenta eorum manifesta sint. Manet autem in dubio, num supra dicta res publica sit obtemperatura sententiae Nationum Unitarum. Multa enim exempla contrarii superioribus dedit temporibus.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae