Annus
2 0 0 6


20

De Persidis discrimine

Consilium Securitatis ONUs Persidis proposita de vi nucleari utendo (in imagine situm nuclearem Isfahan conspicitur) considerabit, sed praeses Mahmud Ahmadinejad acribus verbis communitatem mundanam lacessere non desinit: qui Saturni die orationem habuit, qua Consilium Securitatis hortatus est, ne instrumentum tantum opulentarum civitatum esse pergat, negavit autem moderatores Persarum de iure suo vim nuclearem adhibendi et uranium ditandi cum quovis, praesertim cum moderatoribus USAe, disputaturos esse.

Sed etiam temperati modi eodem die ab Irania pervenerunt. Nam Mohamed Saidi, praesidens vicarius Instituti Persici de vi atomica addicti, loca improviso visitare licere adnuntiavit Instituto mundano de vi atomica (AIEA), si ei Consilium Securitatis munus illud commiserit; tria milia ceterum apparatuum novissimorum ad magnam copiam uranii ditandam proximo anno perventura esse; narrationem vero modo ab AIEA confectam nullo modo Iraniam illiciti accusavisse; Institutum Persicum denique litteris iam respondisse, ut sub indagatorum oculis omnia opera ad vi nucleari pacifice utendum efficiantur.

Interea Russiae praefectus rebus exteris addictus eodem die a Persis postulavit, ut uranium ditari omnino desinerent; Sina vero legatum suum ius vetandi in Consilio Securitatis usurpaturum esse nuntiavit, si quis poenam quamlibet in Iraniam ibi proposuerit. Denique moderator summus IsraŽlianus Ehud Olmert Ahmadinejad "alterum Hitler" in scripto apud Germanos edito appellavit.

In acri discrimine nimiae similitudines cum Iraquia apparuerunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae