Annus
2 0 0 6


Viginti post annos cladis Chernobilianae effectus latentes durant

26 Aprilis ann. 1986 reactore atomico displodente maximum huiusmodi exitium contigit Russis, quapropter ex omnibus tum "Sovieticis" civitatibus ad 600.000 operarii sunt evocati, qui removendis Chernobilianae ruinae quisquiliis operam darent. Eorum unus, ante quam -tertio post anno- in patria sua ingravescente arteriosclerosis morbo confectus decessit, genuerat filiam nomine Swetlanam, infirmam natu puellulam, quae nunc in valetudinario urbis Snamianka(e), irremediabili cerebri tumore ac deformitate vultus vexata, discreta vivit; nihil enim de se communicat aliis praeter quod per picturas aut poemata exprimere licet. Sicut Swetlana in Ucrania atque Bielorussia alii pueri adnumerantur patientibus has tremendas alienationes, quae ex irradiato isotopo "Iodo 131" proveniunt, praesertimque glandulae tiroideae, moderatrici auctionis, incidunt. Sic alii sine auriculis, alii pluribus quam denis digitis nati sunt; alii, quamquam sunt "adulescentes", speciem infantium habent. Eos nullum futurum spectare videtur.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae