CIRCULUS LATINUS PERPINIANENSIS

Incepta

Sunt qui affirment res miras sive numquam sive tantum priscis temporibus accidisse. Certe non verum dicunt : nam pridie nonas Februarias a.MMIV haec res vere mira Perpiniani feliciter evenit : quidam magister Latinae linguae, nomine Olivarius Rimbault, Mirella Courrent (Perpinianensis Societatis Classicarum litterarum magistrorum sive ARELAPER moderatrice) auxilium ferente, in universitate coram viginti fere facultatis studentibus primi secundi tertiique anni et tam multis senioribus verba Latina resonavit ! Ille, cum primum orationem suam habere coepit, magna cum delectatione vidit omnium ora ideo primum obstupefacta ac deinde multum laetantia quod lingua Latina tam facilis intellectu et usu esset ! Etiam vidit quamdam auditricem vicinae sine interruptione susurrantem quae Gallice significarent audita verba. Quam orationem (infra in hac pagina impositam) colloquia plerisque delectantissima (Gallice tamen !) secuta sunt. Tam bonum igitur eventum receptumque habuit haec prima oratio apud tam multos praesentes juvenes et secundariae institutionis magistros et universitatis professores ut iam liceat affirmare Circulum Latinum Perpinianensem eo ipso die felicissimo conditum esse. Etenim professores universitatis ipsi, cum exibamus, proposuerunt ut de tempore et loco futuri conventus Circuli Latini consilium caperemus : locus vero iam institutus est in universitate in qua versantur iuniores futurique participes illius Circuli Latini. De tempore autem nihil est tunc statutum. Manete dum : mox aliae et magis mirae res in hac Orbis Romani regione eventurae sunt !

ORATIO VEL POTIUS CONTIO AD VIVAM LATINITATEM PROVEHENDAM
(In Perpinianensi universitate habita, d.4.m.Feb.2004)