ORATIO VEL POTIUS CONTIO AD VIVAM LATINITATEM PROVEHENDAM (In Perpinianensi universitate habita, d.4.m.Feb.2004) Optimi optimaeque Perpinianenses, qui nostram linguam Latinam amatis ! Non poteram quin vos Latine alloquerer ut orationem haberem de viva Latinitate. Nolite timere ! Si attentum animum tenebitis, omnia magna delectatione intellegetis ! Primum vobis Latine dicam quae fuerint causae ut ad vivam Latinitatem ipse venerim, deinde autem quaestionibus vestris lingua Gallica respondebo. Pauca de me ipso : Mihi nomen est Rimbault, praenomen Olivario vulgo Olivier. Vobis licet me appellare Olivarium ! Non ortus sum in hac regione amoenissima. Modo veni a Regione Tolosana ubi quinque annos vixi, antea quinque annos in finibus inter Galliam et Helvetiam habitaveram, etiam ante in finibus Galliae et Belgicae, ita ut multum gaudeam quod iam prope meridionales fines Galliae incolam ! Magister sum linguae Latinae tertium decimum iam annum. Semper hoc munere functus sum in collegiis secundariae institutionis, quas "medias scholas" vocamus. Per decem annos linguam Latinam docui ratione sive methodo quae tralaticia dicitur, secundum programmata publica. Et certo scio magistri virtutem majoris esse momenti quam methodum docendi, ut discipuli linguam Latinam ament et discant. Tamen post multa experimenta et gaudia, spem deposueram et vires mihi deerant; animadvertebam enim quam pauci discipuli in Lyceis sive scholis superioribus linguae Latinae studere pergerent. Hoc malum bene notum est omnibus in tota Europa, et certe, causas habet non solum ad magistros pertinentes sed etiam politicas oeconomicas aliasque. Nihilominus compertum est institutionem Latinam penitus mutari debere si superesse vult in scholis secundariis. Et potest superesse, immo potest vivere florereque. Nisi hoc mihi persuasum esset, non hic adessem vos alloquens Latine! Itaque duos abhinc annos, ut responsa et solutiones invenirem, telephonavi Iohannem-Claudium Champeau qui seminaria vivae linguae Latinae in Provincia quotannis moderatur. Cum per eum a.2002 ipse conveni multos homines e tota Europa oriundos, tum per interrete (vulgo internet) et Latinistas ex America, ex Africa, e Russia oriundos cognovi qui plerique non solum humanissimi et urbanissimi sunt sed etiam Latine sciunt ! Antequam autem cuicumque conventui talium hominum interesse possem, statim incepi solus (nec vere solus sed cum libris !) linguam Latinam docere vivo modo i.e. Latine cum discipulis loquendo. De commerciis conventibusque Latinis Illi homines omnia Latine inter se communicant sive per commercia epistularia sive per interrete quod dicitur, vulgo internet, sive in conventibus. Sunt enim conventus duorum generum : - Conventus plerumque aestate instituti, qui inveniri possunt fere in tota Europa sed etiam in America. In eos confluunt homines varii natione, aetate, ingenio, munere, et peritia Latine loquendi sed omnes iuncti eodem maximo amore Latinarum litterarum et cultus ! - Tam multum crescit hic amor, tam renascitur viva Latinitas ut aliquot iam annos floreant in tota Europa et in America circuli Latini ubi homines totum per annum congregantur non solum ut Latine inter se colloquantur sed etiam ad Latinitatem provehendam in regione sua. Vobis statim confiteor haec duo incepta mihi esse in mente pro regione Perpinianensi : - Seminarium internationale iam paratur in aestatem anni 2005. Instituetur Cereti vulgo Céret. Illuc convenient homines peritissimi e Belgica, fortasse e Finnia, e Germania, ex Hispania qui illud seminarium moderentur. Illi nos Perpinianenses adiuvabunt quo melius Latine valeamus sed etiam certius sciamus Latinitatem hodie vivum vinculum inter gentes esse. - Ante hoc magnum constitutum, nobis liceat uno quoque mense simul convenire. Cum enim minima sit peritia mea, paratus sum vobis auxilio esse. Ut plane videtis, peritia non necessaria est, sed cupido, immo mera voluntas ut Circulum Latinum Perpinianensem condamus. De beneficiis vivi sermonis Discipulis : multi sunt magistri qui queruntur difficultatem linguae ipsius docendae. Nonne haec sit causa cur etiam boni discipuli, cum Lyceum intrent, pro litteris Latinis alias et optionales disciplinas eligant quae eisdem videantur faciliores et aptiores ad vitam hodiernam. Ipsi autem magistri vivarum linguarum saeculo vicesimo exeunte methodum docendi suam maxime mutaverunt. Quidni magistri Latinae idem agant ? Hac enim methodo docta est lingua Latina per saecula usque ad saeculum duodevicesimum exeuns ! Quod ad me attinet, post duos annos, nullo modo deponerem vivam linguae Latinae doctrinam in scholis agendis. Plurimi enim sunt fructus eius ! Iam discipuli mei nulla vocabula nullam grammaticam discunt nisi activo usu et exercitatione, sive scribendo sive loquendo. Ad hoc duae res nobis maximo auxilio sunt : - Liber a Iohanne Orberg Dano professore conscriptus, q.i. Familia Romana et totus Latine scriptus est. Tam bene confectus est hic liber ut plerique discipuli sine molestia et difficultate verba Latina ab initio intellegant et vocabula grammaticamque acquirant. - Commercia Latina quoque serunt cum Latinistis aequalibus sive Gallis sive peregrinis. Iam in votis mihi est parare iter in Germaniam inferiorem ubi discipuli mei ipsi convenire possint Germanos amicos suos et cum eis Latine colloqui, Latine ludere, Latine monumenta Romana vel Romanica visitare. Magistris et studentibus universitariis : Haec methodus, i.e. usus vivi sermonis in schola, optima est non solum discipulis sed etiam magistris ! E quibus multi sunt qui despiciant vivam Latinitatem quod non nobis liceat tam puro sermone loqui quam ipse Cicero Caesarve locutus est ! Quam excusationem praebentes, discipulos ac semetipsos celant se non posse ne dicam Latine loqui sed etiam Latine scribere sine difficultate ! Praeterea cur plerique ipsi magistri et studentes Latinae linguae post multos annos non valent ne legere quidem textus Latinos tam cursim quam e.g.Anglicos ? Hoc numquam intellexi ! Vel potius numquam libenter passus sum. Quae imperitia mihi praecipuo stimulo fuit ad vivum sermonem colendum, quamvis imperfecte ! Quando autem quicumque magister sermonem colere possit nisi quotiens discipulos suos convenit ? Ipse peritiam meam antiquos textus legendi meliorem facere diu non potui antequam Latine quam saepissime et loqui et scribere coepi. Ceteris hominibus : Etiam ceteri homines viva Latinitate delectari possunt. Fortasse praesentes in hoc conclavi non omnes sunt magistri aut studentes Latinae linguae ! Alii sunt qui eam linguam in scholis didicerunt et cupidissimi sunt scientiae suae renovandae, dummodo hoc fieri possit sine molestia. In conventibus Latinis convenietis multos homines qui num-quam linguam Latinam docuerunt ! E.g. Iohannis-Claudius Champeau cuius mentionem feci rude donatus est e munere magistri scientiarum naturalium. Eius amicus nomine Clemens Desessard, qui partim methodum Assimil Latinam confecit, machinator sive ingeniarius civilis fuit in Societate Nationali Aerospatiali. Gaius Licoppe, Bruxellensis, unus e peritissimis hodie Latiniloquentibus, medicus est. Denique Daniel Dutoya qui Latino cognomine Albinus vocatur et Circulum Barcinonensem et Gerundensem condidit in classe aeria quoque operam dederat antequam rude donatus est. Satis hactenus, auditores. Spero me vobis persuasisse Latine loqui optimum esse modum quo dies nostros carpiamus ! Dixi.
|