SECUNDUS CIRCULI LATINI CONVENTUS

- Mercurii die XXI m.Aprilis a.MMIV –

Secundus conventus plerisque nobis fuit prima occasio intrandae et cognoscendae novae amoenaeque Litterarum Facultatis bibliothecae. Illi autem conventui, quod Olivarii discipuli non redierunt nec Universitatis scholastici, quippe qui proximis periculis Latinis retinerentur, non XXV sed X participes fuimus : Emma, Mirella (quae quasi diva Circuli mater iterum omnes res ad administrationem necessarias diligenter paraverat), Andreilla, Francisca, Gaius (Caesar noster), Iacoba, Alexander, Virginia (quae, mirum dictu, sedebat a sinistra cuiusdam mulieris in Virginia Americana natae :), Ioanna et Olivarius. Inter quos decem participes tres novi erant : Andreilla (quae celerius Germanarum vocum meminerat quam Latinarum !), Gaius (qui tam facetus est quam tres iuveniores scholastici), et Ioanna (quae Anglice, Germanice, Hispanice, Gallice, Italice et nunc Latine loqui valet !). Denuo igitur duas horas simul consumpsimus Latine colloquendo ridendoque. Antequam autem de illius conventus argumentis singuli loqueremur, Olivarius vocabula utilia memoriis revocavit, imagines diapositivas proiciendo Latineque explanando :

 

PROIECTIO IMAGINUM DIAPOSITIVARUM

DE QUODAM ITINERE AD PROVINCIAM ROMANAM

- a XXV ad XXVII diem m.Aprilis a.MMI -

Iam, projectio non ad finem pervenerat sed Olivarius desiit commentaria facere ut participes ipsi quid in imaginibus proiectis viderent Latine dicerent. Nam omnia vocabula necessaria ad designanda aedificia antiquia aut hodierna ab Olivario adhibita erant.

Denique vero, omnibus in orbem considentibus, quisque suum praenomen denuo enuntiavit hisque quaestionibus respondit :

- Ubi natus es ?

- In qua urbe aut vico habitas ? Ubi sita est habitatio tua ?

- Suntne in urbe tua quaedam mira visu aedificia ?

- Quomodo quotidie venis domo ad universitatem vel locum officii tui ?

- Quam longa est tibi via ?

Opportune factum est quod tempus erat domum redeundi !

Antequam omnes discederent, Olivarius praeconia de futuris et aestivalibus seminariis tradidit simul cum situs nostri inscriptione interretiali. Tandem praenuntiavit argumenta futuri circuli (cui constitutum in Mercurii diem XIX mensis Maii in eodem loco fixum est) : magistri et discipuli / comparativus et superlativus !

(Cf in situs pagina q.i. "Instrumenta", "Commercium epistularum IV").

In proximum !