PROIECTIO IMAGINUM DIAPOSITIVARUM

DE QUODAM ITINERE AD PROVINCIAM ROMANAM

- a XXV ad XXVII diem m.Aprilis a.MMI -

(Ab Olivario Rimbault proposita)

"Hodie, his imaginibus translucidis, vobis narraturus sum id iter quod anno MMI in Francogallia meridionali adhuc vocata Provincia feci cum Latinistis tertii anni. Quod iter optime se habuit, sole semper in caelo lucente, discipulis semper facilibus ridentibusque, vestigiis Romanis in hac nobis proxima regione mirabilibus et plurimis.

- Imago, inis diapositiva / translucida, ae, f : la diapositive

 

1) Iter inivimus in urbe ubi tunc operam dabam. Illa civitas Latine Castrum Sarracenum, vulgo autem Castelsarrasin nuncupatur. Constitutum autem habebamus in statione ferriviaria quo parentes raedis sive autoraedis sive autocinetis liberos mane mature adduxerant. Sol enim nondum ortus est.

- Constitutum habere (cum aliquo) : avoir un rendez-vous (Cic. Fam. 7, 4)

- Statio, onis ferriviaria, ae, f : la gare

- Raeda, ae, f = autoraeda, ae, f = autocinetum, i, n : la voiture

 

2) Discipuli valde laetabantur quod illud iter simul facturi erant.

 

3) Non in hoc parvo tramine sive hamaxosticho profecti sumus sed in quodam maiore et celeriore. In hac imagine videmus discipulos timentes ne in hoc tramen ascenderemus !

- Tramen, inis, n = hamaxostichus, i, m : le train (cf Vitr. 10, 21, 3 et Harrius Potter !)

- Currus, us, m : le wagon

- Crepido, inis, f : le quai

- Tessera, ae, f = tesserula, ae, f : le ticket

- Sarcinae, arum, f pl : les bagages

 

4) Postquam tramen exspectaveramus , tramine quattuor horas Castrosarraceno Nemausum (Nîmes) advecti sumus sine molestia.

 

5) Tandem meridie Nemausi fuimus. A tempore Romano, Nemausus magna civitas est. Itaque ibi multa aedificia antiqua adhuc nunc videntur. In hac imagine videre licet statuam more Romano fictam et repraesentem ipsam urbem turribus coronatam, ac post eam quamdam ecclesiam Mediaevalem.

6) Haec statua non memini cuius imperatoris Romani (fortasse Hadriani) vivam avem in manu tenet ! Quam dulcis ita videtur hic severus vir Romanus !

 

7) Iam tempus est edendi : quamobrem nonnulli discipuli qui esuriunt iam manere nolunt horam prandii et ambulantes in via suum prandiolum subdivale sumunt ! Immo hic discipulus urbanus ambulans ne panicellum fartum quidem comedit sed fuscinula utitur !

- Esurire : avoir faim

- Sitire : avoir soif

- Edere (esse) / comedere : manger (jentaculum / prandium / cenam sumere)

- Prandiolum, i subdivale, is, n : le pique-nique (ad verbum : petit repas pris en plein air)

- panicellus, i / paniculus, i fartus, i, m : le sandwich (ad verbum : petit pain fourré )

- Fuscinula, ae, f : la fourchette – culter, tri, m : le couteau – cochlear(e), aris, n : la cuiller

- Catinus, i, m : l'assiette – hyalus, i, n : le verre.

 

8) Mox vero commodius cibus inter antiquissima vestigia sumptus est, in hortis qui vocantur "horti fontis" (Gallice : "les Jardins de la Fontaine"). Nam hic (sive ibi) efluit fons qui iam a Gallis sacer habebatur. Putatur Nemausum Gallicum nomen dei huius fontis fuisse. Sane hae statuae tempore regis Ludovici XV erectae sunt simul cum hic splendidus hortus confectus est. Sed haec omnia inter ruinas Romanas intersunt :

- Hae statuae impositae sunt in vestigiis thermarum Romanarum et sacrarum.

- Prope stant muri eius templi quod Dianae dicitur at nescimus num Diana coleretur in hoc loco necne.

- In summo monte stat famosa turris quae Magna sive Magne dicitur. Hi tres discipuli ascensuri sunt altam turrim. Illa primum fuit Gallica turris quam Romani maiorem et altiorem fecerunt ad urbem defendendam. De hac turri mirabilis est conspectus in totam urbem. Altissima est turris. Cum igitur ascenditur vel descenditur, magnus est metus nonnullorum hominum.

9) Quid est hoc ? – id templum quod "Aedes quadrata" vocatur, Gallice vero "Maison Carrée". Verum tamen non est "carrée" Francogallico sensu sed Latine quadratae dicuntur omnes formae quattuor laterum et non aequalium.

Quomodo haec pars templi Latine vocatur ?– podium. Et illa ?– scalae (in summis scalis sive extra templum nec vero intra erat ara. Sane contrarium fit in quadam ecclesia).

 

 

10) Quid tectum templi sustinet ?

- columnae

Quo nomine vocabatur locus planus ante et circa templum ?

- area

Forum erat in hac oppidi parte, sicut hodie !

11) Quid est hoc aedificium ?

- Amphitheatrum nec theatrum !

 

12) Et quis est hic clarus pons ?

- Pont du Gard.

Num ille erat pons tempore Romano ?

- Non, erat aquaeductus qui aquam Nemausum adducebat. Cum vero barbari advenissent, aqua fluere desivit et post, temporibus mediaevalibus, hic aquaeductus quasi pons ab hominibus transibatur.

 

13) Vespere illius diei, hoc pulcherrimum et clarissimum aedificium reliquimus ad deversorium petendum. Illic erat quidam minimus Pont de Gard ! Deversorium nostrum non Nemausi sed Arelate (vulgo Arles) situm erat. Usque Arelatem autoraeda longa vecti sumus.

- Deversorium, ii, n = deverticulum, i, n : l'auberge, l'hôtel (cf Cic. Fam. 7, 23, 3)

- In deversorium / deversorio / ad deversorium deverti : descendre à un hôtel (cf Pl. Poen.673)

- Conclave, is, n : la pièce (la chambre d'hôtel)

- Cubiculum, i, n : la chambre (à coucher)

- Autoraeda, ae longa, ae, f = laophorum, i, n = coenautocinetum, i, n : le bus, l'autobus

- Taxiraeda, ae, f = autocinetum, i meritorium, ii, n : le taxi (taxiraedam sumere)

 

14) Altero die nec tramine nec autoraeda longa sed... pedibus Arelatem accessimus quoniam deverticulum nostrum tantum unum chiliometrum (sive mille metra sive septingentos passus !) a media urbe distabat. Tamen illi urbi tam multa et mira sunt vestigia antiqua ut totum diem plura chiliometra multasque horas ambulaverimus !

- Chiliometrum, i, n : le kilomètre (mille passus = 1, 5 km)

- Metrum, i, n : le mètre

 

15) Quid vobis videtur hoc aedificium primum visitatum?

- hae sunt thermae, tempore Constantini imperatoris constructae.

In hac imagine, bene inspicimus hypocaustum.

 

16) Iam in via, inter tabernas et cauponas et thermopolia ambulamus, ad novum et magnum aedificium ambulationem dirigentes.

- Taberna, ae, f : le magasin

- Caupona, ae, f : le restaurant, l'auberge (ou la cabaretière)

- Caupo, onis, m : le cabaretier, l'aubergiste

- Thermopolium, ii, n : le bar, le cabaret

16) Quod est pulchrum aedificium quod nunc hi discipuli photographant ?

- Photographare : photographier

- Photographema, atis, n = imago, inis, photographica, ae, f : la photographie

- Photographus, i, m : le photographe

- Instrumentum, i photographicum, i, n = photomachina, ae, f : l'appareil-photo

- Camescopium, ii, n : le camescope

... Amphitheatrum Arelatis ! Haec turris in amphitheatro imposita est non tempore imperii Romani sed multo serius, temporibus cum barbari urbem oppugnabant. Qua de causa amphitheatrum sicut Nemausi non solum quasi castra fuit (vel potius Mediaevale castrum) sed etiam vicus intra urbem qui non ante XIX s. destructus est ut hic situs originalem aspectum suum recuperaret !

- Castra, orum, n pl : un camp romain

- Castrum, i, n : une place-forte, un château (médiéval)

- Urbs, urbis, f : la ville (civitas, atis, f)

- Vicus, i, m : le village ou le quartier d'une ville

 

17) Ecce aliud argumentum oculis : haec fenestra lapidea non Romana est ! Muro vero Romano amphitheatri post plura saecula addita est.

 

18) Tempore Romano, viginti milia spectatorum hic sedere poterant ! In hac imagine omnes amphitheatri partes bene spectamus : (ab imo ad summum) arena (circa arenam, balteus quorum albi lapides, aiunt viri docti, praeconiis operiebantur !) ; cavea (in summa cavea columnae etiam altius et pulchrius totum aedificium faciebant).

- Praeconium, ii, n : l'annonce publique, la publicité (cf Cic. De Or. 2, 86, etc).

- Praeconius, a, um : publicitaire (cf Cic. Quinct. 95).

- Praeconari : publier, faire l'annonce de (non-classique)

 

19) De summo muro, conspectus in urbem et Rhodanum vulgo Rhône dignus est visu !

 

20) Post amphitheatrum visitatum, ecce tempus otii ! Iam licitum est discipulis emere chartulas cursuales ut scriberent ad suos et illud mirificum iter narrarent !"

- Cursus, us, (publicus, i) m : la poste publique

- Cursualis, e : postal

- Diribitorium, ii cursuale, is n : le bureau de poste

- Chartula, ae cursualis, is, f : la carte postale

- Pittacium, ii (cursuale, is) n : le timbre-poste

- Inscriptio, onis cursualis, is, f : l'adresse postale