Grex Latine Loquentium

Pinacotheca Sodalium

Sven Ekblad

Suecus Gothoburgensis

 

 

Nomen mihi est Sven Ekblad (Sueno Folii Quercūs, Suenonis F.Q.), Gothoburgi habitanti. Civis sum Sueciae, ubi natus sum anno MCMXLIV. Erik pater meus presbyter fuit Ecclesiae Sueticae, et Hilda mater munus tenuit nosocomae. Pater sum trium filiorum, Hepsibah, Manfred et Laura, qui in imagine videntur omnes. Mater eorum in Australia nata est. Panem quotidianum quaero munere fungens in academia Gothoburgensi lectoris linguae Italicae. Interpretis quoque officio fungor multos iam annos. Naturam Sueticam amo et in iuventute ardens fui collector papilionum. Nunc praecipue studeo linguis Latinae et Italicae. Praeter cetera animum attendo operibus S. Augustini, Johannis Boccaccio Humbertique Eco. Foveo hanc rationem: "Scientia te aut inflat aut liberat". Datae mense Augusto a. MMIV.

 


Retro

Index

Quid sit Grex

Pinacotheca

Exempla

Subnotare

Regula

Utilia