Grex Latine Loquentium

Latinitatis Recentioris Exempla

Isaacus Walton

Versus aliquot ex libro The Compleat Angler

Londinii, 1653


Dionysius Silvanus Humberto, Leoni Persio, cuncto Gregi s.d.p.

Leo Persius scripserat: Et ego piscator, disertissime Dionysi, carpiones (vel cyprinos) capere conatus sum -- re vera inter pisces id genus difficillimum et callidum et, cum captum sit, pugnando fortissimum est, imprimis si virgula gracili, quali homines truttas capere solent, utimur. Consentior autem cum piscatoribus Britannicis: carpiones edere nolo. Gratias quoque, Dionysi, tibi habeo pro omnibus de actis diurnis carptis floribus, quos nobis rettulisti. Mense Augusto in montibus Pennsylvaniae otiosus sum, et si pisces hamos et escas spernant, librum sapientissimum Ciceronis in manu habeo cuius nomen "Cato Maior sive de Senectute." Puer eum librum legeram invitus et a magistro quodam coactus, neque quae legi comprehendi; nunc paene senex, quinquagesimo quinto anno aetatis, sedens in ripa fluminis sapientiam in illo libro admiror et sententias cordi recipio. Cura ut valeas.

Respondet Dionysius:

Pergratum est epistulam tuam legere, optime amice, nam prorsus nesciebam te piscatorem esse "et hamo decipere et calamo salientes ducere pisces", ut Ovidium nostrum laudem. Rectissime dicis astutum, argutum, callidum esse cyprinum, quamobrem multae sunt cum apud nos tum in America sodalitates eius capturae deditae - necnon situs, praecipue:

http://carp.net/

http://www.mindspring.com/~featherstone/

Nec mirum homines recentiores animi remissionem in piscatu quaerere:

        Seu tu reducta valle solus ambulas,
        Praeterfluentes interim observans aquas,
        Seu forte puri stans in amnis margine,
        Sive in tenaci gramine et ripa sedens
        Fallis perita squameum pecus manu;
        O te beatum! qui procul negotiis,
        Forique et urbis pulvere et strepitu carens,
        Extraque turbam, ad lene manantes aquas
        Vagos honesta fraude pisces decipis [...]
        Gregi natantum tu interim nectis dolos,
        Voracem inescas advenam hamo lucium,
        Avidamve percam parvulo alburno capis,
        Aut verme ruffo, muscula aut truttam levi,
        Cautumve cyprinum, et fere indocilem capi
        Calamoque linoque (ars at hunc superat tua)...

Quos iucundissimos versus invenies de piscatus voluptate in libro Isaaci Waltoni, The Compleat Angler (Londinii, 1653) - omnes potero laudare, si vis. Qui "magister artis piscatoriae" est natus haud procul a lacu in quo ipse tructas - aliquando... - capere soleo:

http://www.staffordshire.gov.uk/leisure/museums.htm#izaakwal

"Tight lines!", ut aiunt...

Opto multos annos bene valeatis omnes.

Die XXIIIo mens. Aug. anno MMI

 


Retro

Index

Quid sit Grex

Pinacotheca

Exempla

Subnotare

Regula

Utilia