Grex Latine Loquentium

Latinitatis Recentioris Exempla

J. Baptista Ricciolius

Epigramma de re prosodiaca

Patavii, MDCCXLVI


Humbertus Victorio et Sodalibus spd

In tractatu de re prosodiaca, qui anno 1746 Patavii prodiit (Prosodia Bononiensis reformata, auctore P. Baptista Ricciolio, Societatis Jesu) epigramma inveni, quod ad usum discipulorum regulas et leges prosodiae recenset. Sodalibus qui poesi student acceptum hoc epigramma gratumque fore puto, necnon tibi, Victori, licet – ni perperam recordor – parum arte poetica traharis.

 

                        EPIGRAMMA,

quo, ad subsidium memoriae, indicantur generaliores
            Regulae quantitatis Syllabarum.


Utimur Exemplo, cum Regula deficit omnis;
      Est tamen electi carmine vatis opus.
Si exemplo careas, exempla simillima quaere,
      Sed caute Analogi sit tibi norma soni.
Vocalis brevis est, Vocali pone sequente,
      Diphtongus longa est; longaque Crasis erit.
Consona si duplex Posita est, fit syllaba longa,
      Sed Mutae, ac Liquidae vi brevis esse potest.
Epsilon, atque Omicron breve fit; longum Omega, et Ita.
      Servat & hanc legem Graecolatina fides.
Derivata Etymon plerumque oriundo sequuntur.
      Quae fonti, haec rivis vena saporis inest.
Prima in Praeteritis, si sint dissyllaba, longa est.
      Si Geminent primam, mox erit illa brevis.
Prima Supinorum, quae sunt dissyllaba, longa est,
      Congruus Accentus. Metrica saepe nota est.
A, produc, E, De, Di, Se, Pro, praepositiones;
      Pro tamen in multis corripit ante gradum.
Simplicium mores imitari syllaba prima
      Parte in Compositi posteriore solet.
Ultima, Compositi residens in parte priori,
      Ferme semper erit corripienda tibi.
Ultima in AS, ES, OS, si desinat, aut in A, C, I, N, U,
      longa fit, aut si aliter desinat, esto brevis.
O tamen in fine est commune, & ultima versus,
      aut ope Caesurae, sit licet ante brevis.
Concursus brevium quasdam producere cogit,
      aut si inter longas syllaba clausa brevis.
Hae tibi sint cordi (ni est certa exceptio) leges.
      Namque Prosodiaci juris Apollo tenax.
Rara quoque, & raro est audenda Licentia vati,
      Nemine, Tyroni vix, praeeunte licet.
Nam neque Sidereum nigra pluma, etsi unica, olorem,
      Aethereamve lyram dissona chorda decet.

 

Valete.

Die VIII mensis Maii anno MMI p.Chr.n.

 


Retro

Index

Quid sit Grex

Pinacotheca

Exempla

Subnotare

Regula

Utilia