Grex Latine Loquentium

Latinitatis Recentioris Exempla

C. Arrius Nurus (Harry Schnur)

Ad Ovidium Ad Petronium


Bradlius Waltonus SOCIIS latine loquentibus, et praesertim poetis, SPD.

Ad vestram delectationem, amici, ad vos, praesertim poetas et praeceptores rei metricae, mitto hos versus iocosos, quos composuit C. Arrius Nurus (Harry Schnur), unus ex optimis vicesimi saeculi poetis.

 

AD OVIDIVM

Limatum lepido currit tibi distichon ictu
      ast oneras nimia compede pentametrum.
exigis ut versus sit sola bisyllaba finis,
      desinere et prohibes, Naso, trisyllabice.
dura satis res est Latios conscribere versus
      et sine inutilibus sollicitudinibus!
quare ne pudeat nostrum concludere versum
      neu monosyllabice neu polysyllabice.

 

Quoniam Nuri versus ad vos mitto, addo hoc carmen ad Petronium, quod spero delectaturum esse Petronio studiosos.

 

AD PETRONIVM

Sermonis lepidi te diligit omnis amator
      necnon cui vulgi candida lingua placet.
concubitus, rixas, technas nam carmen inausum
      mirifica nobis exprimit arte tuum.
surgit amor, dein flaccescit: gravis ira Priapi
      persequitur miserum, qui reus usque vagat.
proposita est etiam locupletis libera cena
      liberti, quo nil stultius esse potest.
hic rhetor blaterat, nugax canit iste poeta:
      et iuvenum mores discimus atque senum.
ostendis speculum turpi sic, Arbiter, aevo,
      atque in perpetuum, docte poeta, viges.

 

VALETE!

Die XXVIIImo mensis Novembris anno MM p.Chr.n.

 


Retro

Index

Quid sit Grex

Pinacotheca

Exempla

Subnotare

Regula

Utilia