Grex Latine Loquentium

Latinitatis Recentioris Exempla

Liber Scalae Machometi

Excerpta quaedam

saeculo tertio decimo


David Carolinus Victorio ceterisque sodalibus s.p.d.

Quominus litteras his mensibus ad vos mitterem, in causa fuerunt tum scholastica negotia, quibus distringi soleo, tum communis hic angor. Nam si quid otii contigisset, idem faciebam quod ceteri, inspiciebam folia diurna ac televisionem, ecquid novarum technarum ad populares meos trucidandos excogitatum esset. Verum tamen his diebus cum belli tumultus gradatim defervescere videantur, simque ipse laborum intercapedinem quandam nactus propter Gratiarum Actionis festum, quod in hac patria mox agitabitur, potui tandem epistulas tuas Victori facundissime aliorumque permultas evolvere, quae quidem proximis septimanis de argumentis gravissimis conscriptae sunt atque ad gregem missitatae.

At nunc rem paulo leviorem tangam. De virginibus illis paradisiacis, quae in Sarracenorum monumentis eos manere traduntur qui vel dum vixerunt Alcorani praecepta examussim observarint vel in bello sacro occumbentes martyrii coronam promeruerint, nonnulla comperire licet e libro - quod miraberis - Latine exarato. Liber Scalae Machometi inscribitur. Cuius textus primigenius, nimirum Arabice conscriptus, iam pridem intercidit; at restat Latina interpretatio iussu Alfonsi Castellae regis saeculo tertio decimo confecta. Quam interpretationem Dantem Alagherium legisse quidam autumant; qui tamen paradisum suum solaciis magis spiritalibus quam carnalibus, si recte memini, adornasse videtur.

In libro igitur Scalae Machometi inscripto, narrat ipse Propheta se in caelum raptum, ibi beatorum mansiones perlustrasse, oculos suos deliciis inenarrabilibus pavisse.

"Postquam ego Machometus" inquit "vidi haec omnia, respiciens adhuc vidi quod in tentoriis et domibus exsistentibus super ripas fluviorum praedictorum erant dominae pulchriores et mundiores quam possit ullum cogitare cor hominis, et quae pulchriores habent oculos et amorosius intuentes. Et habent etiam zonas suas de musco et ambra cum perlis et lapidibus pretiosis, quae redolent ita bene quod homo qui graviter infirmaretur deberet ipso liberari odore. Elevant autem voces suas in altum et cantant ita bene ac dulciter quod aliae voces omnes cunctaque instrumenta quae dicere possit homo nihil valent respectu cantus delectabilis earumdem. Dicunt etiam in cantu suo: 'Nos sumus virgines perdurabiles quae mori non possumus, et domicellae sine corruptione quacumque sumus, similiter sine omni ira et omni mala cogitatione. Nos sumus assignatae honoratis hominibus qui servi et oboedientes sunt Domino Deo nostro. Ah! quam bene fortunati sunt illi qui nobis concessi sunt et quibus sumus nos concessae!' Et dum ita canerent, ecce audiens intellexi quod ipsae dicebant parabolas quasdam quas Deus in Alcoran dixerat ubi loquitur: 'Nos creavimus virgines amicabiles et quae maritos mirabiliter suos amant.' Respexi etiam ipsarum formam et vidi quod, dum cantabant, dentes videbantur earum qui albiores erant quam perla aliqua vel nix ulla."

At hoc cum primis mirandum, quod illarum virginitas in perpetuum illaesa servatur atque illabata, quotiescumque virorum suorum libidini satisfecerint: "Et quantiscumque vicibus mariti cum ipsis agunt, inveniunt eas virgines prout ante."

Succurrit proverbii Italici, quod Boccaccius in Dechemero refert: Bocca basciata non perde ventura, anzi rinnuova come fa la luna ("Os accepto basio iniuriam non patitur, verum redintegratur potius, perinde ac luna").

Libri Scalae Machometi editio luculenta non ita pridem est in Gallia divulgata, quam puto venalem adhuc prostare, pretio modico: Le Livre de l'échelle de Mahomet, Parisiis, sumptibus "Librairie générale française," 1991, in serie "Lettres gothiques" nuncupata. Inest textus Latinus, versio Gallica, scholia ac prologomena. De virginibus in capite XXXV agitur.

Bene valete.

David Morgan, Carolinus Meridianus

Die XVIII mens. Nov. anno MMI


Retro

Index

Quid sit Grex

Pinacotheca

Exempla

Subnotare

Regula

Utilia