Grex Latine Loquentium

Latinitatis Recentioris Exempla

Iohannes Petrus Hebel

Simplex fabella

anno 1809


In omni tristitia, Dionysi, paululum tamen, ut spero, laetaberis hac fabula, quam presbyter ille alamannicus nomine Iohannes Petrus Hebel necnon gymnasiarchus illustris Hesychiae Carolinae pro discipulis suis scilicet Latine composuit et postea lectoribus universis vernacula lingua anno 1809 scriptam edidit. Sapientissimus ille et liberis et adultis semper carus scriptor rerum moralium linguam latinam docebat et ea saepe in scribendis epistulis utebatur. Audi, quaeso, fabellam simplicem, sed quae humanitate manifesta me semper detinuit:

Amstelodami advena quidam Germanus et linguae eius gentis ignarus, cum augustas aedes mirabundus conspiceret, praetereuntem compellavit curiosulus: Dic mihi, bone vir, cuius sunt hae aedes? - Cui ille festinans: Kannitverstan! inquit. - Germanus existimans hoc esse nomen beati illius, cuius esset marmoreum illud auroque praenitens palatium, porro ambulat, ad portum pervenit. Hic ex magna navi mercibus Orientis onusta immensae opes ad terram advolvebantur. Et hic interroganti, cuius tandem essent haec omnia, respondit operarius: Kannitverstan! Peregrinus noster nil firmius sibi persuasit, quam hunc Kannitverstan eundem esse, cuius magnificas aedes paulo ante suspenso ore fuerat admiratus. - Eia, itane est! inquit: Qui talia navigia in mari habet, cui tales opes ex remotissimis oris Oceanus ad pedes effundit, huic equidem non miror tales aedes habitari. At ego! Quam miser sum et egenus! Cui si centesima pars huius copiae contingeret, beatissimus mihi viderer! - Sic fatus et vitam suam sortemque pertaesus ex portu redire coepit, cum funus insolitae pompae eius oculos et animum in se converteret subito. Et hic quaerenti, quis esset, quem efferrent, respondit nescioquis: Kannitverstan! - O miser Kannitverstan! exclamat, quid nunc iuvant te reconditi thesauri, quid marmor nitidum aedium tuarum et auro fulgentia tecta! Et me - quid iuvant querelae? Contentus vivam. Nam omnes eodem cogimur.

 

Valeatis omnes, sodales.

Dr. Monika Balzert

Die XIV mens. Apr. anno MM


Retro

Index

Quid sit Grex

Pinacotheca

Exempla

Subnotare

Regula

Utilia