Grex Latine Loquentium

Latinitatis Recentioris Exempla

Gaudeamus igitur

necnon quidam cantus ab ipso sodali Stephano Holmiensi compositus


Stephanus Holmiensis Brenno gregalibusque salutem.

Non pauca sunt carmina Latina quae in ludis sodalitatibusque cantari possunt. Statim hymnos Ecclesiae Romanae recordor e quibus multi faciles sunt cantu, illasque celebres Pias Cantiones anno MDLXXXII ad usum scholasticum Aboae (Turku) in Finlandia editas. In toto mundo praeterea famosum est carmen fraternitatum studiosorum Germanicarum cui nomen Gaudeamus igitur, cuius tamen stropharum nonnullae fortasse minus vulgatae sunt:

 

Gaudeamus igitur, iuvenes dum sumus!
Post iucundam iuventutem, post molestam senectutem
nos habebit humus!

Ubi sunt qui ante nos in mundo fuere?
Vadite ad superos, transite ad inferos
ubi iam fuere.

Vita nostra brevis est, brevi finietur.
Venit mors velociter, rapit nos atrociter,
nemini parcetur.

Vivat Academia, vivant Professores!
Vivat membrum quodlibet, vivant membra quaelibet!
Semper sint in flore!

Vivant omnes virgines, faciles, formosae!
Vivant et mulieres, tenerae, amabiles,
bonae, laboriosae!

Vivat et Respublica et qui illam regit!
Vivat nostra civitas, Maecenatum caritas,
quae nos hic protegit!

Pereat tristitia, pereant osores,
pereat diabolus, quivis antiburschius¹
atque irrisores!

 

Cantum hunc composui qui a discipulis canetur in tempore diei festo Sanctae Catharinae, quae scholae nostrae patrona est. Videtis quantitatem vocalium neglectam esse!

 

Doxa Soi, Kyrie!
Doxa Soi, Kyrie!

Sanctam Catharinam,
scholae heroinam
quae florebat olim
ignorari nolim,
sensum sapientem,
eruditam mentem,
faciem formosam,
juventutis rosam.

Doxa Soi, Kyrie!
Doxa Soi, Kyrie!

Rex cum cupiebat
illa abnuebat,
clamans fidem Christi
peccatori tristi:
misit ille viros
quinquaginta miros,
impotentes vere
virgini suadere.

Doxa Soi, Kyrie!
Doxa Soi, Kyrie!

Fixa est in rotam
antehac ignotam;
rota mox dirupta,
perrexit innupta;
valde irritatus
jussit rex iratus
caput floris fidi
gladio abscidi.

Doxa Soi, Kyrie!
Doxa Soi, Kyrie!

Angeli ad montem
praeter horizontem
portaverunt planctum
corpus sacrosanctum.
Viam nobis para,
exemplo declara,
ad caelos inclina,
sancta Catharina.

Doxa Soi, Kyrie!
Doxa Soi, Kyrie!

 

Valete!

Upsalae, die XXXImo mens. Maii anno MM p.Chr.n.

 

 

Adnotatio

 

1. Antiburschius: ille cui adulescentuli odio sunt (a voce Germanica Bursche). Hos versus descripsi e Thesauro Carminum Germanico (Deutscher Liederschatz) Lipsiae probabiliter circa saeculum XX ineuns publicato.

 


Retro

Index

Quid sit Grex

Pinacotheca

Exempla

Subnotare

Regula

Utilia