Grex Latine Loquentium

Latinitatis Recentioris Exempla

Dantis Alagherii Divinae Comoediae excerpta in Latinum versa

a Nicolao Tommasèo, Antonio Catellacci, Carolo D'Aquino

saec. XVIII-XIX


Victorius Davidi Carolinensi ceterisque sodalibus s.p.d.

David Carolinensis scripsit: Iucundissime lecturus sum, diserte Victori, quoscumque e Dantiana Comoedia locos ad nos mittendos curaveris.

Antequam optatum Davidis, quem Dionysius Silvanus peropportune hortatus est ut alias Blasii Pascal cogitationes Latine redderet, libentissime expleam, pauca sunt praemittenda. Dantes Alagherius (sed hodie omnes dicimus Alighieri) inter alia opera illud poema Italice composuit, quod La Divina Commedia inscribitur. Cuius quidem poematis tres partes cantica nostro sermone appellamus, nempe Infernum, Purgatorium, Paradisum. Canti Italice dicuntur libri, qui in unaquaque cantica continentur: centum sunt cuncti. Danti, qui rectam virtutis viam amiserat, quaedam humana species apparet: ea se esse Vergilium poetam adfirmat. Qui se auxilio missum esse ait a quadam caelesti muliere, cui Florentini poetae sors cordi sit. Utrisque poetis longissimum iter est faciendum, ut Dantes primum inferna regna ac damnatorum poenas conspiciat, postea purgationis loca, denique Paradisum, ubi tandem Beatricem suam miretur. A Florentino poeta infernum regnum fingitur ut vorago ingens, quae a terrae superficie usque ad eius centrum pateat. Haec vorago circulis distinguitur, quorum alius alio minor est. In secundo circulo Vergilius et Dantes magnam eorum vident multitudinem, qui ob luxuriae vel adulterii culpas a perenni ventorum turbine percutiuntur vexanturque. Ex illa damnatorum caterva duae "animae" consistunt, quas Dantes agnoscit atque alloquitur: Franciscam Ariminensem et Paulum Malatesta. Brevibus maestisque verbis Francisca suum amorem ac violentam mortem narrat, quam una cum Paulo obierit. Ex versu 73 (Inf., c. V) Latine reddidit Nicolaus Tommasèo (1802-1874), cuius opus maius, quod Dizionario della lingua italiana inscribitur, et hodie maximi est faciendum:

 

   Inf. V, 73

       Hic ego: "Si possim, vates, adfarier illos
        quos ventus geminos una levat!". "Ecce propinquant,
        adspice, perque illum, fessos qui raptat, amorem

       obtestare: aderunt". Propius iam flamine ductos
        compello: "O animae crudeli aegrore gementes,
        adloquium ad nostrum, nisi vis vetat ulla, venite".

       Ceu cupidae pandunt aequatas aere pennas
        ad dulcem nidum, studio properante, columbae;
        voce pia blandum tracti, sub nocte maligna,

       errat ubi infelix Dido, venere volantes.
        "O bone, qui, nos ut per turbida noctis adires,
        linquis adhuc nostro suffectam sanguine terram;

       cuncta precaremur, modo rerum rector adesset,
        tuta tibi, quando casus miseraris iniquos.
        Fare age, quidquid aves: dum murmuris aura silescit,

       accipere, alternis et reddere, verba lubebit.
        Ad mare, qua venit Eridanus fluviique sequaces
        ut pacem quaerant, sedet urbs ubi lumina vidi.

       Versat Amor rapidam generoso in corde favillam:
        hinc miser iste meae correptus imagine formae,
        quae mihi adempta fuit (sceleratum sentio vulnus).

       Instat Amor parili peramatum carpere flamma:
        sensibus inde meis ignis sublapsus inhaesit:
        adspice, inhaeret adhuc. Nece iunxit nos Amor una:

       qui necuit, gelido manet illum flumine Cain".
        Talia dicta dabant. Ut questus auribus hausi,
        lumina deicio; terraeque adfixa tenebam,

       cum Maro: "Quid reputas?". Tardis ego vocibus hisco:
        "Hei mihi, quam dulces curae, quam longa cupido
        egit ad exstremos male conscia corda dolores!".

       Dein adfatus eos: "Percussa mente gemensque
        aerumnas, Francisca, tuas lacrimansque revolvo.
        Temporis o repetas suspiria dulcia primi,

       signaque, quoque modo dubios Amor extudit ignes".
        Illa refert: "Miseros aevi meminisse beati
        (ista tuus callet doctor) taeterrima poena est.

       At si tantus amor nostri cognoscere luctus
        radicem, expediam: lacrimas in voce videbis.
        Seorsum Lanceoli mecum iste legebat amores

       secure. Iam crebro oculi micuere legentum
        tabuerantque genae; tamen uno vincimur ictu.
        Namque legebat uti risum per savia libat

       flagrantem celebratus amans. Liber ille sequester
        labis et ipse auctor Galeoti munus obibant.
        Tunc iste, aeterna mecum vertigine consors,

       oscula mi, labiisque tremens et pectore toto,
        prima dedit. Nec plura die iam legimus illa".
        Flebat, ea dicente, comes: me proxima morti

       transadigit pietas; resoluto corpore labor.

 

Curate, ut valeatis.

Die XXmo mens. Mar. anno MCMXCVIII

 

* * *

 

Victorius omnibus sodalibus s.p.d.

Ex Dantis Alighieri Divina Comoedia Infernorum cantum XXXIII (vv.1-90) Latine reddidit Antonius Catellacci, qui Pisis, in studiorum Universitate, ineunte saeculo XIX anatomiam et physiologiam docuit.

 

   Inf. XXXIII, 1-90 (De Comite Ugolino)

       A dape crudeli sursum tunc ora removit
        Peccator, satagens ea detersisse capillis
        Invisi capitis, quod retro laeserat idem.

       Inde incepit: "Aves me nunc renovare dolorem
        Atrocem, qui oppressa gravat praecordia, vel cum
        Mente ipsum recolo, et referant mea verba priusquam.

       Sed dum dicta queant aliquod mea gignere semen,
        Quod det probrum huic fedifrago, quem rodere conor,
        Me simul atque loqui, lacrimasque effundere cernes.

       Nescio tu qui sis, nec qua ratione deorsum
        Veneris huc, vere sed Florentinus adesse
        Nunc mihi, ut has aurea tangunt tua dicta, videris.

       Ipse fui comes Ugolinus, et hoc bene noscas,
        Ruggierusque fuit, qui hic magnus Episcopus adstat:
        Nunc ego cur sim tam ferus isti ex ordine pandam.

       Me captum huius consiliis, animoque maligno,
        Fidentemque huic coniectum in vincla fuisse,
        Damnatumque neci, res est bene cognita cuivis.

       Quod tamen haud unquam potuit tibi dicere quisquam,
        Nempe mihi fuerit mors quam crudelis et atrox,
        Nunc audire, et scire potes, si offensus ego sim.

       Carceris exiguum in muro interiore foramen,
        Qui per me titulumque famis, nomenque recepit,
        Et quo vel plures alii claudantur oportet,

       Jam mihi trans rimae angustum monstrarat hiatum
        Primum mane jubar; quando lacrimabile visum
        Se obtulit, abscidens velum tegmenque futuri.

       Iste videbatur dominus mihi, itemque magister
        Sectari sub monte lupum, catulosque lupinos,
        cernere quo nequeat Lucam Pisanus arator.

       Seque praeire ducem Gualanda a stirpe profectos
        Cum Sigismunda, et Lanfranca gente jubebat,
        Et canibus macrisque, animoque et semine claris.

       Fessa videbantur parvo jam corpora cursu
        Natorumque patrisque, ut eorum dente petitum
        Discissumque latus jam cerni posset acuto.

       Cum vigil ante jubar factus surgentis Eoi
        Proximum, adhuc somno exaudivi semisepultus
        Natos, qui mi aderant, plorare, et poscere panem.

       Crudelis tu equidem, nisi sentis corde dolorem
        Jam, recolens cujus fati hoc mihi nuncius esset!
        Sique haud fles, quando suevisti effundere fletus?

       Jam vigiles illis sensus, jam proxima et hora,
        Qua cibus afferri, et tribui de more solebat,
        Reddebant dubiam et cuivis sua somnia mentem.

       Tunc ego, quod portam jam pessulus obderet infra
        Audivi horribilis turris: quo protinus ora
        Natorum aspexi, nulla ausus verba profari.

       Non ego plorabam factus lapis intus; at omnes
        Plorabant nati; et meus Anselmuccius inquit:
        "Cur adeo spectas pater? et quid mente volutas?"

       Nec ipse dedi lacrimas dixive ego quidquam
        Tota luce diei hujus, neque nocte secuta,
        Donec sol redeuns lustravit lampade mundum.

       Lumen ut exiguum intravit cava carceris atri
        Tristia, et ut vidi percurrens quattuor ora
        Natorum, vultus mea conspicienda per omnes;

       Ambas ipse manus mihi, corde dolente, momordi;
        Dumque illi, facere hoc me, ventre latrante, putabant,
        Surrexere repente solo, et sunt talia fati:

       "Quippe minor fiet dolor hic, qui nos premit idem,
        Si pater ex nobis tibi sit cibus, et data nobis
        Per te corpora quae fuerunt, miseranda resumas".

       Ne foret illorum gravior dolor, ipse quievi.
        Tunc omnes fuimus muti hac die, itemque sequenti;
        Crudelis tellus, cur non es facta dehiscens?

       Ut nobis exorta dies jam quarta refulsit,
        Prostratum ante pedes dejecit se mihi Gaddus
        Addens: "Hei mihi, mi genitor, cur non mihi opem fers?"

       Hic me obiit coram, et quam vere conspicis ipsum
        Me nunc, conspexi ternos cecidise deinceps,
        Unum post alium quinti inter lumina solis,

       Et sexti; coepi in tenebris tum quaerere quemquam
        Caecus ego, et palpans, binis vocitansque diebus
        Extinctos; sed cordolium jejunia vincunt".

       Vix ea fatus erat, cum spectans lumine torvo
        Dentibus arripuit rursus miserum caput, usque
        Fortibus ad cranium, velut a cane, prorsus adactis.

       O vera Etruscae populorum opprobria Pisae!
        Quot pulchris habitant regionibus, in quibus ora
        "Sì" resonant, dum vos vicinia plectere cessat,

       Se moveant Capraia, habensque a Gorgone nomen
        Insula, et obturent tota ostia fluminis Arni,
        Mersa ejus pereat vestra ut gens tota sub undis.

       Si comes Ugolinus erat, quod fama ferebat,
        Proditor, ut tua propugnacula traderet hosti;
        Quippe nefas natos ex illo huic dedere leto.

       Aetas innocuum faciebat primula quemquam,
        O Pisae Etruscae, Thebae potiusve novellae,
        Teque Uguccionem, te Brigatamque, duosque

       Quos supra carmen memorat...

 

Valete.

Die XXVImo mens. Mar. anno MCMXCVIII

 

* * *

 

Victorius omnibus sodalibus s.p.d.

Ex Dantis Alagherii Divina Comoedia: Paradisi cantum XXXIII (vv.1-21) Latine convertit Carolus D'Aquino Societatis Iesu sacerdos (Romae, 1728). Mariae Virginis laudes a Sancto Bernardo dicuntur.

 

Par. XXXIII, 1-21

       "Virgo Parensque simul, partu simul edita mater
        ipsa tuo, aligerumque choris sublimior, imos
        ancillae testata gradus, cui provida regis

       mens superi prima primas ab origine curas
        impendit, mortale genus Te, Numine parto,
        clarorum decorum titulisque ingentibus aucta,

       exilit, aethereae nec coetibus invidet aulae.
        Flaminis aeterni Tu fervens igne tonantem,
        autoremque enixa tuum: quo germine laeto

       primus honos superis, nova gratia cessit et hortis.
        Hic vivi radias fax immortalis amoris,
        solamen sed dulce venis mortalibus aegris,

       certaque spes, poenis numquam frustrata levandis.
        Tu columen, Tu terrigenum superabile nulli
        praesidium, lapsisque potens succurrere rebus.

       Saepe procellosi iactatos aequoris undis
        conscia sponte levas, nutanti et brachia turbae
        porrigis, ipsa memor praevertens vota precantum.

       Fervida Te pietas, animi vultuque verendo
        sublimes ornant, Tu pectore colligis uno,
        quae coetus dispersa vigent decora alta per omnes".

 

In diem festum Paschae optima quaeque vobis ominor.

Die Xmo mens. Apr. anno MCMXCVIII


Retro

Index

Quid sit Grex

Pinacotheca

Exempla

Subnotare

Regula

Utilia