Grex Latine Loquentium

Latinitatis Recentioris Exempla

Michael Antonius Caro

Latinae interpretationes ex Alexandro Manzoni et Francisco de Quevedo

saec. XIX


Iosephus M. Salmanticensis omnibus Gregis sodalibus S.Q.P.D.

Carolus Philippus Petreius scripsit: Si de parvis quoque novisque nationibus respondere venia datur, dicam in mea patria Columbia Michelum Antonium Carum auctorem Latinum maximum fuisse, qui et multas carminum versiones edidit et optimam grammaticam Latinam Hispanice conscriptam cum amico suo Rufino Iosepho Corvo composuit, praeteriti principio saeculi. Quorum nomine usque hodie in hac natione linguarum studia coluntur.

Recte dixisti, care Carole, illum Michaelem Antonium Carum inter maximos poetas neolatinos, non tantum Columbianos sed etiam totius orbis esse numerandum. Bogotanus natus an. 1843 Columbiae Rempublicam rexit ab an. 1892 usque ad. an. 1898 et tandem an. 1909 mortuus est. His diebus superioribus summa delectatione eius carminum nouam editionem in Ciuitatibus Foederatis Americae Septentrionalis diuulgatam euoluebam (c. t. MICHAELIS ANTONII CARO CARMINA LATINA ET LATINAE INTERPRETATIONES. Quae utraque Bogotae in Columbia an. 1951 - cum commentariis isagogicis, archetypis interpretationum, interpretis annotationibus, etc. - primum edita, Alfredus Becerra, emendato persaepe textu, ad urbem Los Angeles in California an. 1991 iterum edenda curabat, Angelopoli, 1993. ISBN 0-9637760-0-2). Adnotationes et prooemium totum Latine exaratum est ab ipso editore A. Becerra. Continentur quidem in hac noua editione et carmina originalia illius Caro (Carminum Latinorum libri tres) et uersiones Latinae (Latinae Interpretationes) e diuersis auctoribus Hispanis, Italis, Francogallis, Anglis (Calderón de la Barca, Fray Luis de León, Francisco de Quevedo, Garcilaso de la Vega, Dante Alighieri, M. A. Buonarroti, A. Manzoni, C. M. Leconte de Lisle, A. de Lamartine, A. Chenier, S. S. Bond, Th. Moore, I. W. Payne...).

Exemplum illarum uersionum Latinarum (inter quas etiam Initium descensus ad inferos illius Dantis inuenitur), praesertim Victorio nostro dicatum, non possum quin uobis describam:

 

EPICEDIVM IN NAPOLEONEM IMPERATOREM
Ex Alexandro Manzoni

At mortalis erat! decessit spiritus ingens,
Litore deserto corpus inane iacet.

Attonitas rumor gentes peruadit, et ipsi
Exanimo similes obstupuere uiro,

Et tacite extremam perpendunt illius horam,
Cui dederant signum ferrea fata suum,

Incertae an ueniat saeclis uoluentibus alter
Pulueream tali qui pede calcem humum.

Vidimus innixum solio radiisque superbum:
En cadit, en surgit, rursus et inde ruit.

Diuerso interea populi clamore fremebant;
Nostraque testis erat nescia Musa loqui,

Nam, neque uictorem seruili extollere plausu,
Nec uictum decuit uoce minante sequi.

Nunc subito exstincti surgens herois ad urnam
Carmina prima canam, forte uetanda mori!

Ille, ad Pyramidas terras emensus ab Alpe,
Scyllaeo ad Tanain uectus ab usque sinu,

Quaque fluentisono decurrit limite Rhenus,
Hesperiique simul qua fluit onda Tagi,

Perque fremens urbes, geminique per aequora ponti,
Addidit accensit fulmina prompta minis.

Tantane, adepta sibi, dicenda est gloria uere?
Ardua uenturis res dirimenda cadet;

Tale semel nobis diuina potentia monstrum
Dum profert, pauidos procubuisse sat est.

Illi animo magno rerum molimine laetus,
Imperiique rapax, imperiique tenax;

Illi, quae solum dementia fingere posset
Praemia, sub ualida uera reperta manu.

Martem ille ambiguum bellique expertus honores
Queis decus adiciunt spreta pericla nouum,

Regalesque inter pompas tumidusque triumphis
Actus abire fuga est, exsiliumque pati.

Omnes ille uices, casus tentauit et omnes;
Bis calcatur humi, bis tonat ecce deus!

Saecula certabant duo: uix sese ille professus,
Nominis ad sonitum uertit utrumque caput.

Fatale exspectant uerbum: ille silentia mandat
Arbiter, et medius numinis instar adest.

Mox procul a terris tacito committitur aeuo,
Atque arctum in gyrum tristia fata subit.

Huc odia, huc pietas absentem quaerere certant,
Inuidia insequitur, fidus obumbrat amor.

Ac ueluti e saeuae cum uertice naufragus undae
Litora adesse uidet, non adeunda tamen,

Ipsi qui extulerant, fructus se murmure uoluunt,
Et uasto premitur monte ruentis aquae;

Sic rerum plenos exsul reminiscitur annos,
Fluctibus et uitae mergitur ipse suae.

A, quoties ueteris uoluit monimenta laboris
Tradere, dum sineret res memorare dolor!

A, quoties, quae aeterna foret, si scripta fuisset,
Pagina deserta est, deficiente manu!

Condere cum solem lentas spectaret in undas
Quemlibet e multis, tempus inane, diem,

Bracchia conexus stetit, ignea lumina fixus,
Praeteriti raptim tum subiere dies;

Atque uaga immensis meminit tentoria campis,
Atque equitum turmas praecipitemque fugam;

Fulguraque armorum, crebro fracta impete castra;
Nutu signa dari, cunctaque iussa sequi.

Aspice inexpleto miserum nutare tumultu!
Infirmae uires, spe fugiente, cadunt.

Ecce benigna manus caelo descendit, et aufert
Immemorem, atque aura dat meliore frui;

Perque iter aerium ducit, per florea rura,
Ad quos atevolans spes docet ire locos:

Hic maior uotis merces; dum maxima mundi
Sublata ex oculis, puluis et umbra, latent.

Alma fides, felix, magnis aussueta tropaeis,
Laetare, et fastis hoc quoque necte tuis;

Namque illo nullus per saecula maior in armis
Subdidit indecori pectus inerme Cruci.

Ossibus et cineri faueas tellure recepto,
Fac procul exstincto sint mala uerba rogo.

Fulmine qui terret, stratos qui suscitat idem
Et pater et custos, sola sepulcra tegit.

 

ANTE DIEM TERTIVM NONAS MAIAS
Eiusdem carminis [sc. Manzoni] translatio altera

Ergo praeteriit! Sicut et immemor,
Orbus tanta anima truncus iners iacet,
Rumorem accipiens attonita obstupet
Vasto terra silentio;

Fatalisque hominis per tacitum ultimam
Horam commemorat, nec scit an exeat
Unquam qui parili calce terat suum
Mixtum sanguine puluerem.

Frustra illum solio fulgere uiderat,
Nil noster Genius; cedere, surgere,
Alternis uicibus; milleque uocibus
Vocem iungere noluit;

At nunc, indecorae laudis et improbae
Purus saeuitiae, tale uidens iubar
Submergit, excutitur, carmen et elicit
Dignum forsitan haud mori.

Ille ad Pyramidas ibat ab Alpibus,
Aut Rhenno ignipotens imminet aut Tago;
In Scyllam, in Tanain, per geminum mare
Plenus fulminibus tonat.

Quid certe emeritus? Soluite, posteri,
Causam difficilem. Nos capita ad Patrem
Curuemus, uoluit promere qui suae
Signum tale potentiae.

Magni propositi turbida gaudia,
Feruentis trepidos cordis anhelitus,
Dum regnum insequitur praemiaque arripit
Ad quae tendere erat furor,

Cuncta illi propria haec: praeque periculo
Laurus nobilior, gloriaque, et fuga,
Aula, atque exsilium; puluere bis iacet,
Aris bis deus insidet.

Nomen prodiderat: cum duo saecula
Certarent, se ad eum uertere, fataque
Exspectare simul; rite silentio
Facto, interfuit arbiter.

Ingrato sterilis margine clauditur:
Ingens Inuidia et par Miseratio
Certatim huc subeunt, insatiabiles
Huc Irae indomitusque Amor.

Ac multis ut aquis fluctus agens premit
Quem nuper tenuit uertice in arduo
Suspensum, unde miser naufragus hospita
Frustra litora cerneret,

Sic mens obruitur, plurima cogitans!
O, sese quotiens tradere posteris
Scripturis uoluit, fessaque, paginis
Vix coeptis, cecidit manus!

O, solem quoties occiduum uidens,
Fixis fulmineis luminibus solo,
Innexisque super pectore bracchiis,
Luxit praeteritosque dies!

Occurrunt iterum uela fluentia,
Armis rupti aditi, fulguraque agminum,
Effusa unda equitum, concita uox ducis,
Parendi ocior impetus.

Eheu! quantus adest maeror! ut illius
Vires deficiunt, spes fugit ultima!
Caelo dextra potens deuenit, et pia
Purum tollit in aera;

In sacrum inde nemus florida semita
Ducit, Spes comitat, uota ubi praeterit
Merces, atque hominum gloria disperit
Umbris mersa silentibus.

Prisca, aeterna Fides, semper honoribus
Victris aucta nouis, hunc quoque iactita!
Frons humana prius nulla superbior
Tristi est subdita Golgothae.

Aspro tu cineres exime uerbere
Defessos nimium. Qui premit et leuat,
Afflictosque Parens ipse resuscitat,
Desertum ad tumulum sedet.

 

Valete omnes.

Iosephus M. Sanctius

Die IIIo mens. Iunii anno MM p.Chr.n.

 

* * *

 

Iosephus M. Salmanticensis omnibus Gregis sodalibus s.d.p.

Inter uersiones Latinas illius M. A. Cari Columbiano, de quibus iam olim scripsi, carmen de Romanis miseriis et ruinis inuenitur a Francisco de Quevedo (1580-1645) compositum, cuius uerba tristia (praesertim ultimus uersus) quodammodo linguae Latinae statui hodierno infeliciter applicari posse puto (infra carmen Hispanicum - uersione Anglica eis qui Hispanice nesciant apposita - legere potestis):

 

ROMA
Ex Francisco de Quevedo

Roma ubi sit, frustra scitaberis hospes;
Non oculis reperis quam teris ipse pede.

Hic, dominata diu, prostrata Palatia cernis,
Hic et Auentinum, non nisi busta sibi.

Murorum tantum deiecta cadauera restant,
Horrentique iacent fragmina taetra situ,

Ante Latinus honos, nunc aeui praeda uoracis,
Magnorum effigies, cusa metalla, uirum.

Incolumis Tibris, qui, quantum plausibus urbem
Fouerat, exstinctae fletibus ossa rigat.

Roma, tua humanis fatis contraria fata:
Quae firma excedunt, quae fugitiua manent.

 

A Roma sepultada en sus ruinas
Por Francisco de Quevedo

Buscas en Roma a Roma, Ħoh, peregrino!,
y en Roma misma a Roma no la hallas;
cadáver son las que ostentó murallas,
y tumba de sí proprio el Aventino.

Yace donde reinaba el Palatino;
y limadas del tiempo, las medallas
más se muestran destrozo a las batallas
de las edades que blasón latino.

Sólo el Tibre quedó, cuya corriente,
si ciudad la regó, ya, sepoltura,
la llora con funesto son doliente.

ĦOh, Roma!, en tu grandeza, en tu hermosura,
huyó lo que era firme, y solamente
lo fugitivo permanece y dura.

 

To Rome buried in its ruins

You search in Rome for Rome, oh wanderer!,
and yet in Rome itself you don't find Rome:
the walls boasting its fame are now a corpse,
the Aventine now serves as its own tomb.

It lies now where the Palatine once reigned;
and its medallions, worn away by time,
show more the devastation of the battles
of the ages than great Latium's pride.

Only the Tiber has remained, whose flow,
if once a city watered, now, a grave,
it mourns for her with brokenhearted tones.

Oh Rome!, of all your greatness, your allure,
that which was firm has fled, and nothing but
what is elusive stays and will endure.

 

De eadem re etiam Francogallice Ioachimus du Bellay aliis uerbis scripsit:

 

Les Antiquités de Rome

Nouveau venu, qui cherches Rome en Rome
Et rien de Rome en Rome n'aperçois,
Ces vieux palais, ces vieux arcs que tu vois,
Et ces vieux murs, c'est ce que Rome on nomme.

Vois quel orgueil, quelle ruine et comme
Celle qui mit le monde sous ses lois,
Pour dompter tout, se dompta quelquefois,
Et devint proie au temps, qui tout consomme.

Rome de Rome est le seul monument,
Et Rome Rome a vaincu seulement.
Le Tibre seul, qui vers la mer s'enfuit,

Reste de Rome. Ô mondaine inconstance !
Ce qui est ferme est par le temps détruit,
Et ce qui fuit au temps fait résistance.

 

Quam optime ualeatis.

Iosephus M. Sanctius

Die Xo mens. Iunii anno MM p.Chr.n.

 


Retro

Index

Quid sit Grex

Pinacotheca

Exempla

Subnotare

Regula

Utilia