Grex Latine Loquentium

Latinitatis Recentioris Exempla

Antonius Bacci

Excerpta duo

ex epistula a. 1943 ad alumnum data

atque

ex praefatione lexici sui, a. 1955


Volfgangus (sive Lycobates) Brabantinus omnibus Gregis sodalibus s.d.p.

Etsi duo iam sunt ex quo huius Gregis auditor sum factus anni elapsi et interiecti, quibus sescentas omnium vestrum perlegebam percurrebam fovebam delebam litteras – sunt enim diversi generis neque eiusdem notae quae sunt ad Gregem missa – quibusque illud semper ego auditor tantum? quod est a poeta dictum animum non semel subibat mihi, nonnullisque amicis ad haec vel illa me respondere debere, sententiam aperire, scientiam declarare, taedium superare suadentibus, hisce autem hebdomadibus proxime elapsis, cum de Latinitate apud auctoritates Europaeas ageretur strenue provehenda, in dies et ipse me stomachus monebat et eloquendi crescebat cupido. Paucis igitur, pace vestra, loquar, meo ut stomacho, non autem omnium vestrum, morem geram, nonnullaque dicam de Latinitatis provehendae viis et rationibus, quales quidem mihi sunt visae, de lingua Latina publice agnoscenda, aliisque id genus de quibus hoc in Grege agebatur inceptis et propositis.

De Latinitate in Europa publice agnoscenda inter prius seminarium Erycinum (anno bis millesimo habitum) per unam circiter horam sum locutus et acroasin hanc in lucem edidit sedula Melissa Bruxellensis. Quid addam? Suetos enim clamores audio: linguam Latinam publicam fore Confoederationis Europaeae! Laudo. Latinitatem esse fundamentum commune cultus civilis nostri! Non nego (sed distinguo, Graeci aliique orientales fortasse negabunt). Undecim (quae nunc sunt) vel viginti (quae fortasse mox erunt) linguas publicas aboleri! Lepide dictum. Omnia documenta Europaea una lingua Latina exarari! Gaudeo. Impensa interpretibus necessaria minui! Plaudo. Omnia commercia inter gentes et rei publicae rectores Latine fore! Bonum factum. – Liceat tamen haec omnia accuratius inspici cautius ponderari. Etenim interdum cerebro uti iuvat, et pedibus plerumque tutius in terra, non supra nubes ambulatur. Exemplis clarior evadet res.

De documentis scriptis Europaeis cum haud semel sit actum inter nos, opportunum videtur monere leges esse Europaeas quae nulla interposita mora, eo ipso quod a supremo Administrorum Publicorum consilio approbantur, legis istar in quavis civitate socia valent. Aliae sunt quae a Confoederationis sociis civitatibus sanciantur oportet. Leges sunt maxime variae; agitur de ciborum substantiis geneticis, quas vocant, quae admittantur, vel non admittantur; de vi formaque luminum quibus raedae sunt instruendae; de auxiliis huic vel illi sociae civitati tribuendis agri culturae fovendae causa, vel ferreae viae amplificandae, vel studiorum quorundam provehendorum; de variorum negotiis inter se coniungendis deque huius coniunctionis ne quid detrimenti libera mercatura capiat condicionibus; de vectigalibus ad aërea spectantibus itinera inter se conformandis; et ita porro. Patet ergo haec omnia, ut servetur iustitia neve aequitas laedatur, a quolibet cive, propria lingua, et legi et sciri posse atque ad effectum deduci oportere. Quid nunc si Latine, et Latine tantum, exstaret haec lex vel illa, quis eam legeret? quis intellegeret? quis curaret? Nos scilicet, huius Gregis doctissimi sodales, et nonnulli alii scilicet non minus docti. Plerisque autem nostratium nonne iterum vertatur lex ista necesse esset, nonne conscribatur saltem huius legis commentarius isque lingua vernacula exaratus? Sed non de nostra aetate loquemur, dicet aliquis, ferrea nempe et inculta, cum ne scurra quidem Latine sciat, de illa aurea loquamur, quam somniamus, futura, veterum vestigia iterum secutura!

Etenim qui nostris temporibus Latinitatem omnimodis promovendam censent et propagandam – equidem promovendam censeo et propagandam, sed non quovis modo –, libenter (neque immerito) ad illa se tempora referunt peracta et in Historiae orcum delapsa, quibus lingua 'ubique', sic aiunt, adhibebatur Latina. 'Ubique' adhibebatur ubi lingua (i.e. plerumque: scriptis documentis) erat opus et ubi commercium quoddam necesse erat: scilicet inter illius aetatis viros doctos. Perpauci erant viri docti (et pauciores mulieres doctae – non propter ipsas, sed propter quasdam condiciones illis temporibus proprias), et insuper hoc satis erat: illis enim temporibus perpaucis doctis erat opus. His autem centum annis proxime elapsis nemo est quin videat magnas esse mutationes in re publica nostra factas et res evasisse multo intricatiores. Omnibus nostrum (et doctis et indoctis) scriptis, i.e. lingua, est opus. Sescenta documenta sunt ad sescenta negotia necessaria. Ubique scripta et dicta, i.e. linguae, apparent: in viis, in cauponis, in tabernis, in nuntiis periodicis, in televisione vel telehorasi, in rete universali. Nemo nostrum, ne indoctissimus quidem, sine lingua, plerumque scripta, commodam et facilem potest agere vitam. Saeculo, puta, duodevicesimo, nihil huiusmodi: in vicis unus fortasse aut alter titulus legi poterat in ecclesia, aut in fronte cuiusdam domus nobilis, et actum erat; nulla vel vix ulla in caupona vel taberna inscriptio, nullus vel vix ullus nuntius neque periodicus neque alius, nulla telehorasis, nullum scriptum. Illa aetate ducentis vocabulis vernaculis facilis vita et commoda agebatur. O felicia tempora, cum sine litteris vivere, sine grammatica mori licebat! Est autem nostra aetate pondus et momentum (cuiusvis) linguae multo maius multoque gravius, quo patet multo difficilius esse consuetudines (et mentium formas! et inveteratas opiniones! et iudicia praesumpta!) quae ad linguas spectant adhibendas discendas colendas spernendas mutare, praesertim si sescenties centenis milibus hominum alia prorsus et nova ex improviso addiscenda esset lingua. Multis enim in Europa civibus, ut aperte loquar, Gallis, Anglis, Italis, Germanis, Belgis, aliis, linguarum nulla est cura, nullius eis est numeri linguam aliorum populorum addiscere – suam ipsius non numquam vix norunt – et ad cultum civilem atque humaniores aliorum litteras accedere, Gallus ad Germanum, Germanus ad Italum, Italus ad Anglum, Anglus ad Hispanum,... – tales res plerique non flocci faciunt: cur nunc illa sescenties centena milia hominum, nisi miraculo quodam, ad... Latinitatem sese converterent?

Sed aliud est – et res est maioris momenti, immo maximi – quod ipsa Latinitas periclitaretur (et multa proh dolor exempla iam vidimus), si ea promiscue uterentur et doctus et indoctus et Titius et Sempronia. Hoc non est in votis. Si quidem reapse 'fundamentum est cultus civilis nostri' lingua Latina, veluti margarita est fovenda et servanda neque porcis proicienda. Cultus enim atque humanitas – qualibet aetate quibuslibet condicionibus – necessario sunt res paucorum, non multitudinis: in aula Medicea, non in piscium mercatu crevit Michael Angelus Florentinus. Haud aliter de Latinitate est iudicandum.

Ceterum si haec omnia Latine redderentur, quali Latinitate essent reddenda? Quae et qualis esset in commerciis publicis Europaeis Latinitas, in colloquiis legatorum, in commentatiunculis virorum peritorum, in relationibus rem publicam regentium, in nuntiis publicis usurpanda? Equidem ex decem vel undecim annis ad recentiora Latinitatis scripta me contuli, colloquiis interfui, doctis et minus doctis, atque ex biennio Gregis huius litteras lego, saturae instar, ut levissime dicam, maxime varias, et animo mihi fingere nolo – nolo prorsus et recuso – qualis sit exitus, si quidem in foro, neque in academia neque in litterarum re publica spes futura sit Latinitati quaerenda. Nullius enim rei spem futuram in foro esse collocandam mihi est persuasissimum. Rerum scriptoribus si credere licet, et propriae, quam vita docet, experientiae, optima quaeque non inter strepitum nasci vel multitudinem constat, sed in tranquillitate et dignitate et solitudine. Etenim non illis sum adnumerandus qui quodvis Latine effutitum perbelle dictum censent et laude dignum, eo quod Latine videtur dictum, quique quaevis in buccam venerint Latine, effatum putant marmoreis exsculpendum litteris.

Verba iuvat illa perdigna quae memorentur in mentem revocare quae vir doctus ANTONIUS BACCI Italus -1885-1971- (qui fidei suae a maioribus traditae servus fidus et prudens contra perfidos novatores exstitit sacerdos maxime venerandus, et strenuus Latinitatis defensor et cultor eximius) abhinc scripsit annos fere sexaginta.

Scripsit enim haec (in epistula a. 1943 ad alumnum data):

"Procul dubio oportet aureum Latii sermonem callere; quod nemo profecto potest, nisi summos Latinitatis auctores ita sedulo diligenterque perlegerit, ut iisdem plane fuerit familiaris factus. Id si feceris, non difficilis, non in angustiis haesitans, non insiticiis infecta vocibus, sed germana, sed teres, sed tornata, ex mente, ex ore, ex calamo tibi fluet oratio.
Ac non mediocri etiam tibi auxilio fore experieris optimum lexicon, forcellinianum praesertim, 'nocturna versare manu, versare diurna'. Cum potissimum aliquid ad dicendum tibi praesto non est, ne concidas animo, ne ad quaelibet tibi in mentem venerint verba confugias; sed impigre insta, inquire, pervestiga, atque ita saepenumero continget ut tibi, quasi suffodienti, ex improviso thesaurus succurrat antea prorsus ignotus.
[...]
Contingit autem ut, qui etiam apprime sit latinis litteris excultus, anceps interdum haereat, opportunamque ad rem novam significandam non inveniat vocem, quippe quae reapse desit. Tum etiam non ilico est ad graecum fontem recurrendum; neque ad alias externas oras festinanter appellere opportunum est; sed antea et potius considerate videndum si res per consentaneum verborum ambitum circumscripte satis clareque enuntiari queat.
[...]
Non semper tamen opportunum est circumlocutione uti ad aliquid novum vel dictu difficile significandum. Id enim interdum vel nullo congruenti modo fieri potest, vel ob nimium verborum congestum, rei enuntiandae necessarium, tam magna aequo expeditoque orationis cursui repagula opponit, ut eam summopere retardet, atque adeo concinnitati venustatique graviter officiat. Hisce igitur in adiunctis licebit tandem fictas nuper ex graeco fonte haurire voces, parce quidem detortas, hoc est latinis auribus apte accomodatas."

Et alio loco (ex praefatione lexici sui, a. 1955):

"Aliud praeterea opportune heic mihi animadvertendum videtur, quod non omnes recte, meo judicio, clareque perspiciunt. Non desunt siquidem qui Latinitatem universam – priscam nempe, seriorem, cadentem et infimam – ita in suis scriptis implicent atque permisceant, ut aliquid ex eorum calamo oriatur non venustum, non consonum, sed tam absonum atque abnorme ut religiosas aures offendat.
[...]
Ita, verbi gratia, dependentiam ponunt, independentiam, competentiam, incompetentiam, plenarium, filialem, secretarium, respectivum, praecedentiam, Gubernium, visibilem, invisibilem et cetera eiusmodi; unaque simul cum hisce serioris, cadentis, infimae ac barbarae linguae latinae vocabulis voces dictionesque conserunt, quas ex vetusta romani eloquii aetate mutuantur, quasi perabsurdo hoc modo sua scripta velint aliqua elegantia nobilitare. Sed non animadvertunt iidem se vulgari panniculo serica segmenta assuere! Aptius profecto fecerint si eadem semper lingua, seriore nempe vel infima, sibi constantes, scripserint. Quo enim modo eum judicaverint, qui, hodierno Italiae sermone loquens vel scribens, aliquid fuerit ex tertii ac decimi, aliquid vero ex vicesimi saeculi scriptoribus mutuatus? Jamvero, idem profecto dicendum est, eodemque modo est judicandum, cum de Latinitate agitur."

Haec verba aëneis essent tabulis incidenda. Ne quis dixerit tardum hoc eloquium et difficilius et laboriosum temporibus nostris et usui nostrae aetatis non convenire. Agreste Latium (ipso teste Cicerone) si tardius loquebatur, si difficilius, si laboriosius, nobis, qui hunc pernobilem, neque alium, in usum nostrum volumus usurpare sermonem, non est festinandum neque facilior via seligenda. Nostra aetate praecipitia omnia, in superficie tantum haerentia, atque celerrimum quodque videtur optimum; absit! Nolimus festinare! Num nobis tantum loquimur aut scribimus? nonne posteris quoque? et maiorum Manibus? - Et trium vocabulorum ambitus quid est sub specie aeternitatis?

Indoles, si haec est, Latini sermonis propria (idioma quod Graece vocamus), aut omnino est respicienda, aut ab hoc sermone est abstinendum. Tertium non datur; Latine qui loqui aut scribere vult, i.e. mentis suae cogitata Latii sermonis induere formis, nullum pigritiae tribuat locum. Studeatur ergo optimis scriptoribus, adhibeatur, si necesse sit, verborum quidam ambitus; iuvet pede haud citato in Latinitate adhibenda prosequi, optimum quemque ex antiquis aut recentioribus aemulari scriptorem, vocabula novata caute adhibere. Etenim sic nobis loquendum videtur, ut antiquus, si adesset, nos intellegeret Romanus (verba oportet intellegat, non necessario res quae novae sunt). Absit autem hoc malum, ut ita Latine loquamur aut scribamus, quasi Gallicitas esset, aut Germanicitas, aut Italicitas, aut aliud, Latinis illita vocabulis.

Tria igitur restant facienda antequam ad somnia revertamur linguae communis publice renuntiandae: Primum unicuique nostrum sedulo atque indefesse est laborandum ut veri Romanorum sermonis efficiamur quam maxime familiares. Aliter odium philologorum (et ipse philologus loquor) haud immerito patiemur. Probe scimus et compertum habemus multos esse philologos ineptos et ignaros, multis in scholis et academiis (nomina sunt odiosa), qui propriam in lingua penitus adquirenda atque addiscenda pigritiam et inscitiam ignobili superbiae veste conantur occultare. Haud semel tamen non immerito vituperantur vivae Latinitatis ineptiores interdum fautores. Dein decernendum est qua auctoritate nostrae aetatis vestibus induenda novanda aptanda Latinitas custodiatur saepiatur circumscribatur. Fuisset hoc munus Academiae Romanae Latinitati fovendae. Cuius Academiae facta novimus neque ignoramus infecta. Tamen id genus Institutum, ab omnibus agnoscendum, istius Academiae instar pernecessarium videtur, quo, arte philologica necessario nixum, firmum exstet et stabile et commune Latinitatis quae nunc est munimentum. Postremo secundum has normas atque optimae verique nominis philologorum scientiae vestigiis inhaerens universa est in Europa institutio Latinae linguae et in scholis et in academiis funditus renovanda et instauranda – et in Italia felix vidimus et laudabile exemplum, feliciora et laudabiliora exspectamus – "summique Latinitatis auctores ita sedulo diligenterque perlegendi, ut iisdem plane familiares" fiamus, alumnique ita educandi, ut intra viginti annorum spatium tot simus in Europa linguae Latinae periti quibus "non difficilis, non in angustiis haesitans, non insiticiis infecta vocibus, sed germana, sed teres, sed tornata, ex mente, ex ore, ex calamo fluet oratio".

Tunc, neque antea, ad auctoritates scribendum Europaeas (si modo exstent adhuc improbi illi viri qui res publicas gerunt...) et litterae dandae quibus publica nobis renuntietur Latinitas. Nam considerati viri non est tectum exstruere, nisi prius posuerit fundamentum.

 

Dabam ex Brabantino pridie Kalendas Novembres anni MMII.

 


Retro

Index

Quid sit Grex

Pinacotheca

Exempla

Subnotare

Regula

Utilia