Conventiculum Latinum Safrense

Qui simus
Scripsit Ioannes Oleastrensis


Cum nuper voluissemus Latinum Circulum Safrensem condere, nemo fere inventus est qui talem societatem Latinam, vel parvam, adire auderet, cum se quisque periculum Latinae linguae ignorantiam exhibendi recusaret. Neminem fere inventum esse dixi. Vereor ne idem accidere contingat nunc cum condere velimus id quod vocamus 'Conventiculum Latinum Safrense'. Nemo erit qui velit primus huius conventiculi socius adscribi? Fingite ita esse. Nemo nomen est illi proprium, ut Nemo nominabatur persona quae partes agit primas in celeberrima Iulii Verne fabula cuius titulum profecto omnes vos memoratis: Viginti mille leucae submarini itineris.

Nemo etiam fuit nomen (similitudinem novam advertite 'no-men', cum Anglica expressione 'no-men', hoc est, 'nulli homines')ficticium quod Ulysses sibimetipsi dedit ut Polyphemum falleret. Nemo evenit ex contractione facta 'ne' et 'homo'.Sic Odysseus* dixit appellari, ut Polyphemi saevitiam callide evaderet. Ita cum eius necessarii ab eo percontarentur quis eum vulneraverit, ille respondisse fertur 'Nemo me vulneravit.** Quasi 'Nemo' quidam esset.

Meminisse etiam nunc oportet responsionem quam licentiatus Vitraria (Vidriera) dedisse narratur in opere Cervantino quibus ab eo quaesivissent 'quis homo fuisset omnium felicissimus'. Vitraria respondisse fertur 'Nemo. Quia Nemo sua sorte contentus. Nemo novit patrem. Nemo sine crimine vivit.

Habemus, proinde nomen socii primi huius conventiculi quod sollemniter hodie conditur: Nemo primus est socius. Alter ipse sum. Sed ego et Nemo aliquando idem sumus. Ideoque minimum conventiculum inter ambos nonnumquam fieri potest. Quin etiam, archetypus poeticus quidam est qui meum proprium adsumpsit nomen: Ioannes. In libro quem scripsit dilectissimus amicus meus, iam decessus, Aloysius Alvarez Lencero, poeta pacensis (1923-1983), liber cui titulus est Juan Pueblo, archetypi populares (Juan Tonto, Juan Asco, Juan Nadie, Juana Libertad...) canuntur, humilitate et ignominia ipsa honorabiles, heroes exaltati et ab infamia vindicati. Antequam liber editus esset, ab auctore petivi ut dicaret meo nomine poema cui titulus est 'Juan Nadie'. Adnuit auctor, quamquam ipse aliud poema mihi dicare maluisset. Hoc tamen ego praetuli, superbia quadam elatus, qui Neminem mecum aequiperare voluerim. Dictaturam fascistam toto libro exsecratur poeta. Hominem ab ea conculcatum, dignitate privatum, civitate et iuribus civilibus orbum et exspoliatum.

Quid sibi velint hi duo socii qui tandem conventiculum Safrense Latinitatis condere audent hic breviter exponemus:

A) Volumus amicos parare, Latinitatis amantes et cultores, ut studia Latina, quantum possumus, foveamus.

B) Asafra vel cuna fuit vel deversorium cultorum Latinitatis illustrium, sicut Rodericus Lopecius Securae, Antonius Márquez, Petrus Valentia, Christophorus Mensa, Vincentius García de la Huerta, alii. Exteri quoque fuerunt Latini cultores qui hospites Asafram visitaverunt in eaque pro tempore vixerunt, ut Henricus Coquus, Batavus natione, qui heroicis versibus carmen composuit cui titulus est 'Asafrae Turdetanorum Beturiae oppidi Ducatusque Emporitani brevis descriptio'. Huius libri versionem Hispanam ipse feci anno MCMLXXVI.

Amicus et paene necessarius Safrensis Petri Valentiae fuit Benedictus Arias Montanus, Nertobrigae (Fregenal de la Sierra) non procul ab Asafra natus. Nos hodierni Latini cultores illorum heredes et succesores esse volumus, eorum memoriam assidue colentes et scripta versantes.

C) Nobis conventus habere certum est in aliqua taberna, ut regionis nostrae optima vina bibamus et, inter pocula, de rebus quae ad Latinum colendum pertinent inter nos disceptemus. Sunt typicae cellae vinariae Safrenses, velut 'La Tertulia' et 'Monrealis', ut duas tantum nominem, ambae in Platea Parva (Plaza Chica) sitae.

D) Invitamus ad conventus professores omnes et magistros (idemque profestrices -barbarismon ignoscite- et magistras) Latinitatis qui/quae proxime vel Asafrae habitant.

E) Nominatim et honoris causa sunt appellandi: Andresius Oyola Fabianus, cathedrarius Latinae linguae in I.E.S. 'Eugenio Hermoso' Nertobrigensi, qui studiosus maxime operis Roderici Lopecii Securae 'Grammaticae Institutiones' est. Oyola in Hispanum vertit opera nonnulla Frexnensis Benedicti Ariae Montani. Proxima editio paratur Artis Medicae Tractatus, Francisco Arceo auctore, in Hispanica versione Andresii Oyolae.

F) Invitantur etiam Antonius Sanctius, Gaditanus, qui thesim doctoralem nuper legit de Henrico Coquo, Ferdinandus Navarro Antolín, Onubensis Vniversitatis Decanus, qui bibliothecae Montanianae maximus promotor est; Aloysius Gomesius Canseco, Petri Valentiae et Montani maxime studiosus; Ioachimus Pascualis Barea et alii professores Latinae linguae Vniversitatis Gaditanae, cum humanistarum aliarum Hispaniae regionum, tum maxime Extrematurae auctorum studiosi.

G) Item invitantur professores Vniversitatis Extrematurae, inter quos eminent studiosi operis Francisci Sanctii, 'Brocensis' appellati. Nominandi sunt honoris causa Eustachius Sanctius Salor, Caesar Chaparro, Sanctiacobus Lopecius Moreda, Ioachimus Villalba, Aloysius Merinus, Emmanuelis Mañas, ceteri.

H) Mentionem etiam facere volumus professorum Legionensis Vniversitatis qui, mentore Gaspario Morocho, doctore insigni et cathedrario illius Vniversitatis iam decesso, opus ingens et meritissimum adorti sunt operum omnium edendorum Safrensis Petri Valentiae.

Labor ab illustri professore Morocho inchoata, feliciter prosequitur et continuationem habet praecipue illius succesorum ope quorum nomina libenter hic notantur:

Aloysius Paradinas Fuentes, Iesus Paniagua Pérez, Mª Elisabetha Viforcos Marinas,

Franciscus Xaverius Fuentes Fernández, Ioannes F.Domínguez Domínguez, Mª Assumptio Sánchez Manzano.

Et fortasse alii quorum nomina nunc memoriter non retinemus

I) Invitamus professores propinquos qui Latinum docent Asafrae vel civitatibus proximis, Conceptio (Concham) Requena, Candida Navarro, Marcum Chamizo (edilem primum Medinae Turrium, Contributa Iulia (?), alios aliasve docentes.

Restat dicendum in Archivo Municipali Safrensi incipientem bibliothecam parari libris et manuscriptis phototypicis operum Latinorum quae ad historiam Safrensem pertinent. Horum operum quaedam sunt dona scriptoris et historici localis, chronistae officialis Safrensis, Francisci Croche de Acuña, alia dona mea sunt.

Sed de his omnibus minutatim proxime notitiam dabimus.



______

* Cf. Odis. 9.366-7

** Ibid. 408