|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
VITA LATINA
Nuntii de orbiculo Latinitatis Vivae fautorum. Seminarium de risu et ludo L.V.P.A.e Posnaniense ITotus orbis terrarum Latine loquentium media in aestate huius anni diebus XI usque ad XVII mensis Augusti convenit Posnaniae, in urbe Polonica, ut una tractaret de risu, comoedia et ludo. Hoc seminarium lupanum, quod cepit partem in ordine satis longo seminariorum illius clarae associationis, dedicatae Latinitati vivae provehendae (abb. L.V.P.A.), eximio modo risum ludumque tractavit; studiosi linguae Latinae, magistri, doctores professoresque, hospites carissimi (sicut et Herimannus Pizzotti ex Ephemeride, et L.V.P.A.e honoraria praeses Inga Pessarra-Grimm) non solas acroases scholasque habuerunt, sed argumentum etiam in dramatibus et spectaculis secuti sunt. Posnaniae autem seminarium illud erat primum, ab Martino Loch moderatore generali, Barbara Dowlasz L.V.P.A.e praeside, aliisque moderatoribus localibus moderatum. Primo die (Lunae) participes advenientes accepti, seminariumque inauguratum erat; die altero (Martis) et tertio (Mercurii) acroases, scholae habebantur, spectacula duo praebebantur iucundissima, Circe et Faunus auctrice Anna Maciejewska. Die Iovis excursio facta est in Posnaniae vicinitatem, regionem Magnae Poloniae (Wielkopolska), die Veneris acroases scholaeque habebantur cum dramate lyrico poetriae neolatinae Annae Elysiae Radke, die Solis seminarium conclusum post acroases, scholas, duoque spectacula iocosa (auctoribus Caecilia Koch et Paulo Pezzuolo). Seminarium tutum erat etiam ab Instituto philologiae classicae Universitatis Mickiewiczianae Posnaniensis, quod et aulas dedit ad scholas et orationes instituendas. Summa, seminario interfuerunt XXVII participes et VI nationes. Post seminarium habita est schola Latine et Graece loquendi. Scripsit Sidonius Samec
|
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||