|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
VITA LATINA
Nuntii de orbiculo Latinitatis Vivae fautorum. LAUDES LIGURIAE Nicolai Campusdomnici Clavarensis
Carmen hoc dico cui? Eluvies quos turbida volvit. Ne haec discrimina iam fallere nos valeant.
Salve, terra virens Ligurum colle atque profundi Caerula terra maris, mea nunc praecordia Musa Suadet ab aerumnis ut te alta ad sidera tollam, Ut potero, quoniam effuse me acuit tua forma. Quamquam es ambigua, stellis freta linea iungens, Mitis et ardesia pariter dura agricolisque Difficilis cultu, anteferam regno tibi Cycni (1) Tellurem miseri nullam. Tibi enim lepor hic est, Anceps sicut amor, suavissima et aspera terra.
Ingenti egrediar quoque Roma ad te rediturus, Urbs Ligurum sedes, Genua incluta, et impigra portu Sacra Georgio et olim Iano, ianua mundi, Nata mari scandens colles, domina aequoris alti. Angusti vici pictisque palatia muris Sunt tibi luxque superba Phari et sale roscida templa.
Nec fugiam nostri convexa Tigulli ubi in artis Ocimum odoriferum clivis florent et oliva; Laeve ex hac oleum exprimit atque illum omnis agrestis Comprimit in pila cum oleo, pinae nucleoque Mixtum caseo ovillo et Parmensi, allio et acri. “Paestum” ita sumunt quo conditur fervida pasta.
Delectare animum quid possit maius amicis, Aestas dum torret, cum nostris quam nare in undis Visere vel Terras praeclaras Quinque phaselo Quae exstant fluctibus et exsurgunt aequore ab ipso Unde petas tutam et terram mareque infinitum, vel saxa Ingaunum (2) vel Nauli (3) moenia rufi?
Heu sed quam pateris hiemis, mea terra, sub imbre Oppida qui frangens fluvio decurrit in atro! (4) Auxilio cuius sana hoc a vulnere fies? Te violavit enim nummorum humana cupido, Sed tibi nunc nostrum miserae arbitror esse cavere: munera si minuent, iuvenes, operam sociamus! Namque parentem erimus tibi sicut filii ad aegram Et poterit minimis regionem quisque tueri.
Quomodocumque volo et tibi nunc ego reddere vires Et cantu laudes hoc quem stilus hic meus explet Dum pelago extremo mulcet sol luteus undas Caeruleum Vesperque polum et securus in uda Lene DeAndreae tibi ludam carmen harena.
Notae: 1) Memorat fabula Cycnum regem Ligurum antiquorum fuisse et, cum mortem amici Phaetontis diu luxisset, a diis in cycnum mutatum esse. 2) Pristini habitatores Liguriae fuerunt Galli Ingaunum tribuum, a quibus urbs Albingaunum (Italice “Albenga”) condita est. 3) Est Naulum amoenum oppidum apud Savonem, quod olim parvum maritimum imperiium habuit et cuius domus, moenia turresque rubentibus lateribus instructae sunt. 4) Haud necesse est renovare tristia facta quae iam quotannis hieme Liguriam adfligunt: eluvies, flumina ripas excedentia et ruinae collium.
|
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||