|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
SCIENTIAE
Fere omnia quae e cinematis fictionis scientificae adhuc scimus mox re vera fieri pollicetur ab ephemeride Polono "Dziennik" interrogatus physicus MICHIO KAKU, auctor theoriae nervorum necnon librorum "Hyperspatium", "Universa parallela" et nuper divulgati "Physicae impossibilium". Relinquamur moriens universum! DZIENNIK: Re vera fere omnia fieri posse, ut scribis?
Quid ergo de per tempora itineradno? Num possum in praeterita ire, ut parentes meos occidam antequam natus essem? Potes, occides tamen non veros parentes tuos, sed quasi eorum gemellos geneticos, qui vivunt in alio universo nostro parallelo. Tua ipsius praeterita mutare non potes. (...) Certe hodie caremus technologia qua talia itinera perficiamus. Quae technologia mea sententia uti debebit cuniculo spatiotemporali sive vermiculato (Anglice 'wormhole'), sicut erat speculum illud magicum "Aliciae de terra mirabili". Iam hodie calculare scimus quantum energiae opus esset ad talem cuniculum aperiendum. Quae esset energia permagna, energia circiter unius hiatus atri. Per tempora itinerare ergo mos erit non nostrum sed nostri nepotum. Quid de aliis a te supradictis? Ut invisibilitas...
Quando volabimus ad longinqua astra? Non ante centum annos, caremus enim navibus tali itineri idoneis. Quae naves aut hydrogenium per aethras dispersa colligere sciant, aut velis giganteis, diagonali etiam nonnullorum centenorum chiliometrorum, instrui debeant. Ope permultorum laserorum Lunae infixorum talem navem cogere possumus volare celeritate etiam dimidiae velocitatis luminis. Navis astra petens etiam motris frui possit antimateria utentibus, sed hodie antimateriam accipere res esset pretiosissima. (...) Conari nihilominus debemus talia itinera excogitare, nam solum ad stellas semotas, sed etiam ad universa parallela (verisimiliter usu cuniculorum vermiculatorum), nam nostrum universum moritur. Expanditur scilicet tam vehementer, ut uno die temperies eius ad ultimum zero decrescet. Post ergo triliona annorum cosmos noster una cum omni eius vita intelligenti morietur glacie aeterna consumptus. Solam salutem nobis relictam esse alia universa petere.
Scripsit Stanislaus Tekieli - 29/04/2008 11h03 . .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||