|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
SCIENTIAE
Probatne scientia Deum adesse an non? – disputatio studiosorum US-Americanorum Valde olim clarus studiosus physicae theoreticae, doctor Michio Kaku, unus creatorum theoriae chordarum (docentis adesse mundo, sive "superspatio", 11 universa seu dimensiones), modo nuntiavit theoriam hanc clare monstrare mundum a Deo creatum esse. - Est mihi certum nos vivere in mundo, qui regitur principiis creatis – scribit dr Kaku, cui munus cotidianus est studiosi Neoeboracensis City College, in symbola recenti. Quae principia, addit, formata sunt ab universali intelligentia ac non esse fortuita. Voluntatem Dei monstrant, eius sententia, inter alia quoque experimenta cum primitivis semi-radialibus tachyonibus. Et hic difficultas. Nam tachyones – ut respondet ad revelationem Kakuanam Jay Wile, qui nuncupat se "et studiosum, et Christianum, sed non Christianum studiosum" – esse particulas hypoteticas: nescimus adhuc utrum re vera adsint an non. Si adsunt, movere debeant cum velocitate maiore lucis, ergo... esset difficillime experimenta cum iis facere. - Deum esse mathematicum, cuius mens sonat musica creata undecim dimensionibus "superspatii" – nuntiat sollemne Kaku. Wile respondet, Kaku – omni laude pro eius pristinis laboribus servata – hodie magis celebritam televisificum quam verum scientistam esse. Scripsit Iconoclastes - 20/11/2016 01h26 . . |
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||