|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
SCIENTIAE
Theoria quantica probat conscientiam momento mortis migrare in alium universum Ita saltem putat Robert Lanza, doctor artis medicinae US-Americanus, simul studiosus physicae, mechanicae quanticae atque astrophysicae, creator theorematis biocentrismi, qui hoc (2016) anno librum publicavit inscriptum: "Ultra biocentrismum: meditationes de tempore, spatio, conscientia necnon illusione mortis" (Beyond Biocentrism: Rethinking Time, Space, Consciousness, and the Illusion of Death). Secundum Lanza, mortem corporis non esse finem vitae, quae in aeternitatem durare potest. Fundamentum universi esse – docet Lanza – conscientiam (entem stantem super spatium ac tempus) quae creaverat mundum materialem (non vice versa, ut cogitant multi). Doctor Lanza docet leges naturae ac vim constantem cosmologicam in eo studebant, ut condiciones crearent, in quibus vita nasci posset. Intellectum (intelligentiam), ait Lanza, fuisse ergo ante materiem. Theorema biocentrismi putat mortem conscientiae omnino deesse. Mortem esse entem quod "vivit" solum in cogitationibus nostris, nam homines corpus suum seipsos esse putant. At cum corpus materiale citius tardiusve moritur, videtur nobis idem cum conscientia fieri debere. Si nihilominus assumamus conscientiam creasse nostrum corpus, luce clarius videbimus desintegrationem vitae carnalis non esse finem nostrae conscientiae. Secundum Lanza, in uno universo corpus nostrum iam mortuum esse potest, sed aderit semper aliquis alius universus, in quo eadem nostra conscientia poterit se applicare ad condiciones locales temporis spatiique. Scripsit Iconoclastes - 05/11/2016 23h53 . . |
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||