|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
SCIENTIAE
Alius Sol Emergit in SpatioAmant peragrare inter astra et planetas sed restant cum pedibus humi, inter flores et plantas suae stationis spatii: scientiae periti Stationis Spatialis Internationalis (ISS), amantes naturae, faciunt ut emergant flores in spatio quoque. Primus flos est iam natus sed nemo in nostro planeta potest eum spectare: abest in altitudine quadrigentorum metrorum ex terra. Pro ea altidudine opus est multa resistentia lucis humorisque, sed is flos delicatus semper rilucet sicut parvus sol. In MMXIIII anno incepit studium “Veggie”nuncupatum in parvo vivario eiusdem stationis.: experimentum pertinens culturam lactucae et subinde floris familiae Asteraceae ut intellegeretur modus quo crescunt plantae. Electio huius floris non fuit fortuita: nam maior resistentia ei est regulis naturae et praecipue lucis. Tempus crescendi nutat inter sexagintas et octogintas dies. Non est facile perficere hoc stadium quia planta, in tempore, obfuit situi, guttationi (exitus aquae, instar guttationis ex foliis) et epinastiae (curvamen foliorum calamique). Nuntiavit exitum singularis esperimenti peritus NASA stationis Scott Kellym, qui sibi augurat creaturum esse in spatio parvum viridarium et nedum pulchrum hortum…laetitian oculis necnon palato! Fontes: Eleonora Ferronne “Zinnia, primus flos natus in spatio” Scripsit Rosella Virilis et Silvia Surrentina - 14/10/2016 16h03 . . |
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||