|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
SCIENTIAE
Morbi peregrinabantur Via Bombycina? Via Bombycina non solum merces, sed etiam morbi vehebantur – putant studiosi Universitatis Cantabrigensis (Cambridge), qui investigaverunt particulas merdarum humanarum in vestibus antiquis inventarum in oppido Dunhuang (provinciae Gansu Sinensium), ubi olim statio maximi momenti fuerat mercatoribus inter Sinas et Imperium Romanum per Gobi et alia loca deserta Asiae Centrals cursitantibus. In excrementis enim peregrinatorum inventum esse, praeter alia bacteria intestina, ut lumbricus humanus (Ascaris lumbricoides), crinicaput (Trichuris trichiura) et taeniae (Cestoda), etiam Clonorchis sinensis – bacterium hydrophilum numquam antea in locis desertis reppertum. Unde thesis studiosis – doctori Piers Mitchell et doctrici Hui-Yuan Yeh – morbos Via Bombycina migrasse. Scripsit Iconoclastes - 29/07/2016 11h31 . . |
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||