|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
SCIENTIAE
A Flumine Ianuarii per Kyotum ad Lutetiam Parisiorum Non agitur de raro itinere sed de sollicitudine propter globalem calefactionem; qua sollicitudine alii minime afficiuntur alii putant humanum genus periclitari; haec calefactio, quae totum planetam tangit, partim evenit ab ipsa terrae natura, partim ab hominum actuositate sive industria. Nuper autem scientifici calefactionem iudicant magis ab homine pervenire quam a cyclica nostrae telluris natura, quae milleniis transactis iam se ipsa calefacit iam in glaciationem incidit. Anno vero 1992 Coetus in Flumine Ianuarii Brasiliensi ab Ordine Nationum Unitarum convocatus est; ibi parum proventus pro climate fuit; tamen communis sollicitudo de his rebus tandem coepit; postea anno 1997 protocollum Kyotanum subscriptum est, ex quo gasorum vel carbonei dioxydati deminutio fieri deberet; multae nationes hoc protocollum subscripserunt, exceptis Statibus Unitis et Sinis, quae maximas emissiones gasorum invernaculi effectum afferentes in atmospheram cottidie gignunt. Denique Lutetiae Parisiorum per dies undecim a pridie Kal. Decembris anno 2015 e centum nonaginta quinque nationibus legati congregati sunt, de mundi calefactione antropogenica dialogantes; huius congressus propositum fuit totius mundi temperaturam deminui, adeo ut in annum 2100 non nisi duxobus gradibus Celsianis planeta haberet supra eam quae thermographa indicabant antequam (s. XVIII-XIX) aetas industrialis coeperat. Optime accidit ut hoc pactum, quod est obligatorium, Status Uniti et Sinae quoque subscripserunt; ut autem pactum vigeat oportet ratihabeatur a quinquaginta quinque nationibus, quae saltem emissionum 55 centesimas (55%) in toto orbe gignent; quapropter si Parlamentum Europaeum et Status Uniti et Sinae ratihaberent pactum statim vigere coeperit. Scripsit Paulus Kangiser - 10/03/2016 16h29 . . |
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||