|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
SCIENTIAE
De cellulis praecursoriis embryonicisPrimum ab clonis artificiosis humanis separatae sunt cellulae praecursoriae embryonicae. Rationis de re gesta editae auctores plerique in Sanitatis et Scientiae Universitate Oregoniensi operantur. Qui similes atque alii clonos humanos singulos per SCNT methodum creaverunt. Quam secundum in intimum ovum una cellularum somaticarum, sicut ex cute, cultarum transfertur. Deinde locum ex quo nucleus ovi antea amotus est nucleus cellulae somaticae explet. Manipulum Oregoniense ita paulum novavit nutrimentum ut cloni artificiosi humani superstites manerent donec cellulae praecursoriae efficiendae exigerentur. Attamen dies ipsorum erant pauci, et maior pars eorum labor et dolor. Scripsit Thomas Davis - 24/05/2013 21h57 . . |
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||