Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Lunae die 20 mensis Novembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS

FAUSTUM NUNTIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.VII)

VII. Conveniunt ad eum pharisaei et quidam e scribis, qui venerant Ierosolymā;

2 et cum vidissent quosdam ex discipulis eius edere panes communibus, id est non lotis, manibus

3 – pharisaei enim et omnes Iudaei, nisi pugillo lavent manus, non edunt, tenentes traditionem seniorum;

4 et a foro [cum venerint], non comedunt, nisi lavati sint; et alia multa sunt, quae acceperunt servanda: lotiones calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum –,

5 interrogant eum pharisaei et scribae: ‘Qua re discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus panem edunt?’.

6 Ille vero dixit eis: ‘Bene vaticinatus est Isaias de vobis versutis, sicuti scriptum est: ‹Populus hic labiis honorat me, sed cor eorum longe est a me;

7 in vanum tamen colunt me, docentes doctrinas praecepta hominum›.

8 Relicto mandato Dei, tenetis traditionem hominum’.

9 Dicebat illis: ‘Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.

10 Moyses enim dixit: ‹Honorato patrem tuum et matrem tuam› et: ‹Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur›;

11 vos autem dicitis: ‹Si dixerit homo patri aut matri: Corban, id est donum, [esto] quodcumque ex me tibi profuerit›,

12 iam permittitis ei non facere quidquam patri vel matri

13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis; et similia huiusmodi multa facitis’.

14 Advocata iterum turba, dicebat illis: ‘Audite me, omnes, et intellegite:

15 Nihil est extra hominem ingrediens in eum, quod possit eum inquinare; sed ea, quae egrediuntur ex homine, illa sunt, quae inquinant hominem!’.

(16) 17 Cum introivisset in domum [regressus] a turba, interrogabant eum discipuli eius de collatione.

18 Dicit eis: ‘Sic et vos imprudentes estis? Nonne intellegitis omne extrinsecus ingrediens in hominem non posse inquinare eum,

19 quia non ingreditur in cor eius, sed in ventrem et in secessum exit?’, purgans omnes escas.

20 Dicebat autem: ‘Quod egreditur ex homine, id inquinat hominem:

21 ab intus enim, e corde hominum, cogitationes malae egrediuntur, fornicationes, furta, homicidia,

22 adulteria, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitia, oculus malus, nefarium verbum, superbia, stultitia:

23 omnia haec mala ab intus egrediuntur et inquinant hominem’.

24 Inde autem, cum surrexisset, abiit in fines Tyri et Sidonis. Ingressus domum neminem voluit scire [hoc], sed non potuit latere.

25 Statim ut audivit de eo mulier, cuius filia habebat spiritum immundum, cum venisset, procidit ad pedes eius.

26 Erat autem mulier Graeca, Syrophoenissa genere. Rogabat eum, ut daemonium eiceret e filia sua.

27 Dicebat ei: ‘Sine prius saturari filios; non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere catellis’.

28 Illa autem respondit et dicit ei: ‘Domine, etiam catelli sub mensa comedunt de micis puerorum’.

29 Dixit ei: ‘Propter hunc sermonem vade; exiit daemonium e filia tua’.

30 Cum abisset in domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse.

31 Iterum egressus e finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilaeae per medios fines Decapolis.

32 Adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum, ut imponat ei manum.

33 Apprehenso illo e turba seorsum, misit digitos suos in auriculas eius et ut exspuit, tetigit linguam eius

34 et intuitus in caelum ingemuit et dicit ei: ‘Effetha’, quod est: ‘Adaperire’.

35 Statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte.

36 Praecepit eis, ne cui dicerent; quo tamen magis eis praecipiebat, eo plus praedicabant.

37 Superabunde admirabantur dicentes: ‘Bene omnia fecit: et surdi ut audirent, et muti ut loquerentur!’.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM - 31/08/2017



  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: