Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Saturni die 24 mensis Junii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS

FAUSTUM NUNTIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.I)

I. Initium fausti nuntii Iesu Christi Filii Dei.

2 Sicuti scriptum est in Isaia vate: ‘Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam.

3 Vox clamantis in deserto: Apparate viam Domini, rectas facitote semitas eius’.

4 Fuit Ioannes immersor in deserto praedicans immersionem conversionis in remissionem peccatorum.

5 Egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Ierosolymitae universi et immergebantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua.

6 Ioannes erat vestitus pilis cameli et cinctorium pelliceum [erat] circa lumbos eius, et locustas et mel silvestre edebat.

7 Praedicabat dicens: ‘Venit fortior me post me, cuius non sum dignus, qui cum procubuerim, solvam corrigiam calceamentorum eius.

8 Ego immersi vos in aqua, ille vero immerget vos in Spiritu Sancto’.

9 Factum est diebus illis, ut veniret Iesus Nazaretho Galilaeae et immergeretur in Iordane ab Ioanne.

10 Statim ascendens ex aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem in se;

11 et vox facta est e caelis: ‘Tu es Filius meus dilectus; in te complacui’.

12 Statim Spiritus eicit eum in desertum.

13 Erat in deserto quadraginta dies et tentabatur a satana; eratque cum bestiis et angeli ministrabant ei.

14 Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicans faustum nuntium Dei

15 et dicens: ‘Impletum est tempus et appropinquavit regnum Dei; convertuntor et fausto nuntio creditote’.

16 Praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream, fratrem Simonis, mittentes [retia] in mare: erant enim piscatores.

17 Dixit eis Iesus: ‘Venite post me, et faciam, ut fiatis piscatores hominum’.

18 Statim, relictis retibus, secuti sunt eum.

19 Progressus pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, etiam illos in navi componentes retia,

20 et statim vocavit illos. Relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercenariis, abierunt post eum.

21 Ingrediuntur Capharnaum. Statim sabbatis ingressus congregationem, docebat.

22 Stupebant [homines] super doctrina eius: erat enim docens eos ut potestatem habens, et non uti scribae.

23 Statim erat in congregatione eorum homo in spiritu immundo; et exclamavit

24 dicens: ‘Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perditum nos? Scio, quis sis: Sanctus Dei’.

25 Comminatus est ei Iesus dicens: ‘Obmutesce et exi ex [hoc] homine!’.

26 Cum discerpisset eum spiritus immundus et exclamavisset voce magna, exivit ex eo.

27 Mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: ‘Quidnam est hoc? Doctrina nova cum potestate; etiam spiritibus immundis imperat, et oboediunt ei’.

28 Processit rumor eius statim ubique in omnem circumstantem regionem Galilaeae.

29 Statim egressi e congregatione venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Ioanne.

30 Socrus autem Simonis decumbebat febricitans; et statim dicunt ei de illa.

31 Ut accessit, elevavit eam prehensa manu; et dimisit eam febris et ministrabat eis.

32 Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes;

33 et erat omnis civitas congregata ad ianuam.

34 Curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiecit nec sinebat loqui daemonia, quoniam sciebant eum.

35 Diluculo, valde mane cum surrexisset, egressus est et abiit in desertum locum ibique orabat.

36 Persecutus est eum Simon et ei, qui cum illo erant;

37 et invenerunt eum et dicunt ei: ‘Omnes quaerunt te!’.

38 Dicit illis: ‘Eamus alio, in proximos vicos, ut etiam ibi depraedicem: ad hoc enim veni [perficiendum]’.

39 Venit praedicans in congregationibus eorum per omnem Galilaeam et daemonia eiciens.

40 Venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flectens et dicens ei: ‘Si vis, potes me mundare’.

41 Miseritus extensa manu sua tetigit eum et dicit illi: ‘Volo, mundare!’;

42 et statim discessit ab eo lepra et mundatus est.

43 Infremuit in eum statimque eiecit eum

44 et dicit ei: ‘Vide, nemini quidquam dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua ea, quae praecepit Moyses, in testimonium illis’.

45 Ille vero egressus coepit praedicare multum et diffamare verbum, ita ut [Iesus] iam non posset manifesto in civitatem introire, sed foris in desertis locis erat; et conveniebant ad eum undique.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM - 28/05/2017



  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: