Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Jovis die 25 mensis Maii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS
LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES (a Paulo Tarsensi scriptae Romae anno 65-67,<pro manuscripto> Pars altera (

LITTERAE AD TIMOTHEVM PRIORES

(a Paulo Tarsensi scriptae Romae anno 65-67,

‹pro manuscripto›)

PARS ALTERA

De abstinentia ab errantibus

4 * Spiritus autem manifeste dicit discessuros esse novissimis temporibus quosdam a fide, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum,

2 in simulatione mentientium et cauteriatam habentium suam conscientiam,

3 prohibentium nubere, [iubentium autem] abstinere a cibis, quos [tamen] Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et eis, qui cognoverunt veritatem:

4 quia omnis creatura Dei bona [est] et nihil [est] reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur;

5 sanctificatur enim per verbum Dei et orationem.

De bona doctrina et pietate

6 Haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu, enutritus verbis fidei et bonae doctrinae, quam assecutus es;

7 profanas autem et aniles fabulas avertito. Teipsum autem exerceto ad pietatem:

8 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae.

9 Fidelis [est hic] sermo et omni acceptione dignus.

10 Ideo enim laboramus et certamus, quod speravimus in Deum vivum, qui est salvator omnium hominum, maxime fidelium.

11 Praecipito haec et doceto.

De Timotheo fidelium exemplo

12 Nemo adulescentiam tuam contemnito, sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.

13 Dum veniam, attendito lectioni, exhortationi, doctrinae.

14 Ne neglegito gratiam, quae in te est; quae data est tibi per vaticinium cum impositione manuum senatus [tou presbyteríou].

15 Haec meditator, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus.

16 Attendito tibi et doctrinae, instato in illis: hoc enim faciens et te ipsum salvabis et eos, qui te audiunt.

5 * Seniorem ne increpato, sed obsecrato ut patrem, iuvenes ut fratres,

2 anus ut matres, iuvenculas ut sorores in omni castitate.

De viduis

3 Viduas honorato, quae vere viduae sunt.

4 Si qua autem vidua filios vel nepotes habet, discant primum domum suam pie regere et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo.

5 Quae autem vere vidua est et desolata, [ea] speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die,

6 nam quae in deliciis est vivens, [ea] mortua est.

7 Hoc quoque praecipito, ut irreprehensibiles sint.

8 Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, [is] fidem negavit et est infideli deterior

9 Vidua adscribatur [quae sit] non minus sexaginta annorum; quae fuerit unius viri uxor,

10 in operibus bonis testimonium habens: si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.

11 Adulescentiores autem viduas avertito: cum enim luxuriatae sint adversus Christum, nubere volunt,

12 habentes damnationem, quia priorem fidem irritam fecerunt;

13 simul autem otiosae quoque discunt circumire domos; non solum otiosae, sed etiam verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet.

14 Volo igitur iuniores nubere, filios procreare, dominas domus esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia:

15 iam enim quaedam conversae sunt retro Satanam.

16 Si qua fidelis habet viduas, subministret illis neque gravetur Ecclesia, ut eis, quae vere viduae sint, sufficiat.

De sacerdotibus

17 Qui bene praesunt seniores [presbýteri], duplici honore digni habentor, maxime ei, qui laborant in verbo et doctrina:

18 dicit enim scriptura: ‘Non infrenabis os bovi trituranti’ et ‘dignus [est] operarius mercede sua’.

19 Adversus seniorem accusationem ne recipito, nisi ‘sub duobus vel tribus testibus’.

20 Peccantes coram omnibus arguito, ut et ceteri timorem habeant.

21 Testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine praeiudicio, nihil faciens in ullam partem declinando.

22 Manus cito nemini imponito neu communicato cum peccatis alienis; teipsum castum custodito.

Monita varia

23 Ne adhuc aquam bibito, sed vino modico utitor propter stomachum et frequentes tuas infirmitates.

24 Quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia [illos] in iudicium, quosdam autem et subsequuntur;

25 similiter facta bona quoque manifesta sunt et [ea] quae aliter se habent, abscondi non possunt.

De servis

6 * Quicumque sunt sub iugo, servi dominos suos omni honore dignos arbitrantor, ne nomen Domini et doctrina exsecratione afficietur.

2 Qui autem fideles habent dominos, ne contemnunto [eos], quia fratres sunt, sed magis serviunto, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Haec doceto et exhortator.

3 Si quis aliter docet neque accedit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei, quae secundum pietatem est, doctrinae,

4 superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, exsecrationes, suspiciones malae,

5 conflictationes hominum mente corruptorum et [eorum] qui veritate privati sunt, existimantium quaestum esse pietatem.

6 Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia.

7 Nihil enim intulimus in mundum, quia nec auferre quidquam possumus;

8 habentes autem alimenta et [ea] quibus tegamur, his contenti erimus.

9 Nam [ei] qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum et desideria multa stulta et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem.

10 Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis.

Quae Timotheo fugienda et sectanda sint

11 Tu autem, o homo Dei, haec fugito;

sectator vero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.

12 Certato bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, ad quam vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.

13 Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem,

14 ut asserves mandatum sine macula irreprehensibile usque ad apparitionem Domini nostri Iesu Christi,

15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regnantium et Dominus dominantium,

16 qui solus habet immortalitatem, lucem habitans inaccessibilem; quem vidit nemo hominum nec videre potest; cui honor et imperium sempiternum. Amen.

Quid divitibus praecipiendum sit

17 Divitibus huius saeculi praecipito, ne sublime sapiant neve sperent in incerto divitiarum, sed in Deo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum;

18 ut bene agant, divites fiant operibus bonis, facile tribuant, communicent,

19 accumulent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.

* * *

20 O Timothee, depositum accustodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae,

21 quam quidam promittentes, circa fidem aberraverunt. Gratia vobiscum.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM - 16/05/2017



  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: