Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Jovis die 25 mensis Maii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS
LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES(a Paulo Tarsensi scriptae Romae anno 65-67,<pro manuscripto>) Pars prior (

LITTERAE AD TIMOTHEVM PRIORES

(a Paulo Tarsensi scriptae Romae anno 65-67,

‹pro manuscripto›)

PARS PRIOR

1 * Paulus missionarius [apóstolus] Christi Iesu secundum praeceptum Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae,

2 Timotheo germano filio in fide: gratia misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.

3 Sicut rogavi te, ut maneres Ephesi – cum irem in Macedoniam –, ut denuntiares quibusdam, ne aliter docerent

4 neve intenderent fabulis et propaginibus interminatis, quae quaestiones praestant magis quam dispensationem Dei, quae est in fide...

5 Finis autem praecepti est caritas e corde puro et conscientia bona et fide non ficta:

6 a quibus quidam cum aberravissent, conversi sunt in vaniloquium,

7 volentes esse legis doctores, non intellegentes neque [ea] quae dicunt neque [ea] de quibus affirmant.

De lege impiis posita

8 Scimus autem bonam esse legem, si quis ea legitime utatur,

9 sciens hoc: Iusto lex non est posita, sed iniustis et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, patricidis et matricidis, homicidis,

10 fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur

11 secundum faustum nuntium [euaggélion] gloriae beati Dei, quod creditum est mihi.

Deo pro missionatu gratias agit

12 Gratias habeo ei, qui me confortavit, Christo Iesu Domino nostro, quod fidelem me existimavit ponens in ministerio,

13 [me] qui prius fui insultuosus et persecutor et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans [illud] feceram in incredulitate;

14 superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione, quae sunt in Christo Iesu.

15 Fidelis sermo et omni acceptione dignus: Christus Iesus venit in mundum, ut salvaret peccatores; quorum primus ego sum,

16 sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum, qui credituri erant illi in vitam aeternam.

17 Regi autem saeculorum incorruptibili, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

Praeceptum Timotheo commendatum

18 Hoc praeceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum praecedentia in te vaticinia, ut milites in illis bonam militiam,

19 habens fidem et bonam conscientiam. Quam quidam cum reppulissent, circa fidem naufragaverunt;

20 ex quibus est Hymeneus et Alexander, quos tradidi Satanae, ut discerent non insultare.

Pro omnibus orandum esse

2 * Obsecro igitur primo omnium, ut fiant obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus:

2 pro regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate.

3 Hoc bonum est et acceptum coram salvatore nostro Deo,

4 qui vult salvari omnes homines homines et ad agnitionem veritatis [eos] pervenire.

5 Unus enim Deus, unus quoque mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus,

6 qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus, testimonium temporibus suis;

7 in quod positus sum ego praedicator et missionarius – veritatem dico, non mentior – doctor gentium in fide et veritate.

De viris et mulieribus

8 Volo igitur viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione;

9 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se, non tortis crinibus et auro vel margaritis vel veste pretiosa,

10 sed – quod decet mulieres – profitentes pietatem per opera bona.

11 Mulier in tranquillitate discat cum omni subiectione;

12 docere autem mulieri non permitto neu dominari in virum, sed esse in tranquillitate.

13 Adam enim prior formatus est, deinde Eva;

14 et Adam non est seductus, sed mulier educta est in praevaricatione.

15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate.

De supervisoribus

3 * Fidelis sermo: Si quis supervisionem [episkopếs] appetit, bonum opus desiderat.

2 Oportet igitur supervisorem irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudententem, ornatum, hospitalem, doctorem,

3 non vinolentum, non percussorem, sed modestum, non litigiosum, non cupidum,

4 suae domui bene praepositum, filios habentem in subiectione cum omni castitate –

5 – si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae Dei curam habebit? –

6 non novitium, ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli.

7 Oportet autem illum testimonium habere bonum etiam ab eis, qui foris sunt, ne in opprobrium incidat et laqueum diaboli.

De ministris

8 Ministros [diacónous] similiter [oportet esse] pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes,

9 habentes arcanum fidei in conscientia pura.

10 Hi autem probantor primum et sic ministranto, nullum crimen habentes.

11 Mulieres similiter [oportet esse] pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.

12 Ministri sunto unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint et suis domibus.

13 Qui enim bene ministraverint, gradum sibi bonum acquirent et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Iesu.

De Ecclesia Dei fundamento veritatis

14 Haec tibi scribo sperans me esse venturum ad te cito;

15 si autem tardaverim, uti scias, quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.

16 Omnium confessione magnum est pietatis sacramentum: Qui manifestatus est in carne, / [is] iustificatus est in spiritu, / apparuit angelis, / praedicatus est gentibus, / creditus est in mundo, / adsumptus est in gloria.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM - 16/05/2017



  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: