Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Lunae die 20 mensis Novembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (

SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (IX)

Aderat fratri Francisco Spiritus Sanctus, qui eum unxerat, et is qui est Dei virtus et sapientia, Christus Dominus, cuius quidem virtute fiebat, ut illi non solum incerta et occulta paterent, sed etiam mundi huius elementa parerent. Quondam enim, cum consilium ei daretur a medicis et instanter suaderetur a fratribus, ut contra infirmitatem oculorum admitteret sibi per cocturae subveniri remedium, Franciscus humiliter assensit, ideo quod illud non solum esset medela contra aegritudinem corporis, sed etiam incitamen exercendae virtutis.

Ad conspectum vero instrumenti ferrei iam igne candentis naturali quodam horrore concussus, Franciscus ignem alloqui coepit ut fratrem, in Creatoris nomine ac virtute praecipiens, ut suum ei temperaret ardorem, quo suaviter urentem sustinere valeret. Profundato autem crepitante ferro in tenera carne, et ab aure usque ad supercilium coctura protracta, vir Deo plenus exsultans in spiritu ait ad fratres: „Ludate Altissimum, quia– ut verum fatear – nec ignis ardor molestiam intulit nec carnis me dolor afflixit!”.

Quondam autem Franciscus morbo gravi laborans, cum ipse naturae defectum sentiret, vini poculum petivit, sed nihil vini adesset, iussit aquam afferri et allatam signo crucis benedixit. Quae mox vinum efficitur optimum, et quod deserti loci paupertas non potuit, sancti viri puritas impetravit. Ad eius gustum tanta facilitate convaluit, uti claresceret, optatum illud poculum ei esse concessum a Deo.

Alioquin Franciscus in alium locum desertum, quem petiverat, ut liberius ibi contemplationi vacaret, cuiusdam pauperis hominis vehebatur asino. Cum autem die festo Franciscum sequens vir ille montana conscenderet, longioris viae itinere fatigatus et siti deficiens, dixit nisi paululum biberet, confestim spiritum exhalaret. Sine mora Franciscus prosilivit ab asino, et fixis in terra poplitibus, palmas tetendit ad coelum, precari non cessans, donec se intelligeret auditum. Prece finita: „Festina – inquit – ad petram, et illic aquam vivam reperies, quam tibi hac hora misericorditer Christus e lapide bibendam produxit”. Cucurrit sitiens homo ad locum ostensum et bibit aquam orantis virtute productam et poculum hausit a Deo sibi e saxo duro propinatum.

Tempore, quo Franciscus ad mare praedicabat Gaietae, cum turbarum in eum prae devotione ruentium declinare vellet applausum, in quandam naviculam prosilivit solus. Illa vero, tamquam si motoris vi gubernaretur intrinseca, cernentibus et mirantibus cunctis, qui aderant, sine ullo remige longius se protraxit a terra. Cum autem aliquanto spatio maris secessisset in altum, stetit inter fluctus immobilis, quamdiu exspectantibus turbis in littore, viro Dei praedicare complacuit. Cum autem – audito sermone, viso miraculo, benedictione accepta – illo rogante, multitudo recederet, iussu coelesti navis applicuit, tamquam si creatura Factori suo serviens, sine rebellione se subderet et sine tardatione pareret.

Moram illo faciente tempore in domo Graecii, loci illius indigenae malis adeo multiplicibus gravabantur, quod et grando annua tempestate blada vastabat et vineas, et luporum multitudo rapacium non solum bruta, sed et homines consumebat. Sic igitur afflictis Franciscus benigne compatiens, in publica illis praedicatione promisit seque fideiussorem eis instituit, asserens pestilentiam illam esse abscessuram deret, si confessione praemissa, dignos poenitentiae fructus vellent facere. Ab illa hora, poenitentiam ad eius hortatum agentibus illis, cessaverunt clades nec molestias intulerunt lupi vel grandines.

Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 16/12/2016



  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: