Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 19 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM

SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM

Cum peregrinus vult arripere viam ad finem longinquum, determinare debet itinerarium, quo illuc perveniat. In hoc autem mundo omnes nos peregrinamur, cum simus „hospites et advenae” (Eph. 2, 19), quaerentes domum quietis et pacis, quae nesciat occasum. Hic tamen in terra homini deest domus permanens, qua re angitur cor eius, donec inveniat Deum, ad quem amplectendum in hoc mundo quidem amore, in coelo autem fruitione quoque, creatum est. „Fecisti nos – inquit Augustinus – ad te, Domine, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te” (Conf. I, 1)

Dominus Iesus ait: „Ego sum he hodós – via (illa unica) et veritas et vita” (Io. 14, 6), unde ipsa via quidem datur una tantum, sed plures sunt modi in illa sequenda: quemadmodum variis modis Varsovia iter potest fieri Cracoviam. Alteri, exempli gratia, Christo adhaerere volunt intra mundi agitationem ac varietatem, alteri – e contrario – silentium et pacem anhelantes iam in hac terra, vitam ingrediuntur claustralem, quam putant aliquatenus angelicam, memores verbi Iesu de eis, qui in coelo non ducent uxores nec nubent, sed erunt isággeloi – aequales angelis (Lc. 20, 35-36).

Unusquisque ordo seu coetus religiosus propriam habet indolem spiritualem, quae resumit modum tendendi ad perfectionem acquirendam. His in paginis ea via delineabitur, quam sanctus Franciscus ipse persecutus est et filiis filiabusque suis indicavit non tam verbis quam exemplo. Quae est sequela Christi seu Filii Dei incarnati, secundum evangelium observandum sine glossa, id est litteraliter, quod Petrus apostolus egregie appellat „sequi vestigia” Christi (1 P 2, 21), id est gradi, pedibus insistendo in ea hucusque calida vestigia, quas plantae pedum Iesu impresserunt in terra, dum perambulabat eam. Re quidem vera Iesus Christus, imprimis secundum assumptam naturam humanam – qua nobis erat similis in omnibus praeter peccatum (Hbr 4, 15) –, erat fundamentum ac centrum totius conatus spiritualis sancti patris Francisci, cui Christus pauper, humilis, crucifixus fuit non solum via et veritas, sed potissimum vita.

Etiamsi omnes Christiani et praesertim omnes religiosi ordines diriguntur evangelio, Christum profitentes suam esse vitam et veritatem, tamen nemo forsitan ita vere quam beatus Franciscus potuit dicere una cum sancto Paulo: „Mihi vivere Christus est” (Phil. 1, 21). Vita enim Iesu Nazareni et conformitas cum eo tam profunde intimeque invasit animam Francisci, ut redundaret etiam in corpus eius in vulneribus in manibus, pedibus latereque, a crucifixo Iesu glorioso impressis ei, cum oraret in monte Alverna; qua re denuo cum Paulo testari potuit: „Vivo autem, iam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me” (Gal. 2, 20). Ad Deum summe dilectum desiderabat ascendere per Christum mediatorem, et hoc non ullo sensu generali vel morali – ne dicatur de figurativo seu translaticio –, sed pleno sensu litterali seu physico, per mysticam scilicet incorporationem ad Christum et vivam in eum immersionem, quia „nemo – inquit Iesus – venit ad Patrem, nisi per me” (Io. 14, 6).

Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 02/12/2015



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: