Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 28 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS
SANCTUS FRANCISCUS

SANCTUS FRANCISCUS

Sanctus pater exiit Senis summo mane, ne episcopo quidem volens valedicere. Socius eius, frater Masseus, ibat per viam, intra se murmurans : “Quid est id, quod fecit iste bonus homo? Me iussit velut puerum circumvolvi, et episcopo, qui eum tam honoravit, ne unum quidem bonum verbum dixit nec gratias retulit”. Masseo videbatur haec omnia fuisse indiscreta. Tandem nutu divino rediens ad cor suum et se durissime arguens, dixit: “Frater Massee, tu es valde superbus, qui opera divina diiudicas, et es dignus inferno, qui Deo cum tua superba discretione rebellas. In hoc enim itinere tam sancta opera facta sunt per fratrem Franciscum, ut, si illa fecisset angelus Dei, mirabiliora non fuissent. Unde si ille preciperet tibi, ut proiceres lapides, obedire deberes: nam omnia, quae in via ista patratus est, ex ordinatione divina processerunt, sicut apparet in fine optimo subsecuto. Nisi enim illos pugnantes reduxisset ad pacem, non solum multorum corpora – sicut iam inceperat – gladius devorasset, sed – quod peius fuisset – multorum animas infernale baratrum, procurante diabolo, absorbuisset. Propterea tu es stultissimus et superbus, qui murmuras de eis, quae sunt manifeste a voluntate divina”.

Haec in corde suo dicebat frater Masseus, cum aliquanto ante sanctum Franciscum precederet. Qui, a divino Spiritu illustratus, cui omnia occulta nuda sunt et aperta, clamavit post tergum Massei; et cordis eius secreta patefaciens, dixit: “Ad ea, quae nunc cogitas, te teneas, quia illa sunt bona et utilia tibi, et a Domino inspirata. Murmuratio vero prima, quam faciebas, est caeca et mala et superba, et a diabolo tibi in anima seminata”. Quod cum audivisset frater Masseus, stupens perpendit sanctum Franciscum scire cordis eius arcana, et insuper cum certitudine intellexit illum in omnibus suis actibus dirigi a Spiritu divinae sapientiae.

Beatus Franciscus quondam statuit aliquanto humiliare fratrem Masseum, ut multiplicia dona, quae illi prestabat Altissimus, de virtute in virtutem crescerent. Ergo cum sanctus pater esset in quodam loco solitario cum primis illis sociis vere sanctis, inter quos certe morabatur Masseus, Franciscus coram omnibus congregatis ait: “O frater Massee, omnes isti tui socii habent gratiam contemplandi et precandi; tu autem habes gratiam verbi Dei praedicandi ad personas satisfaciendas. Propterea volo ut, quo illi possint contemplationi vacare et precationi, tu facias ea, quae spectant ad portam, eleemosinam, coquinam. Cum vero alii fratres edent, tu edebis extra portae ostium, ita ut antequam venientes pulsent ad portam, satisfacias illis aliquibus verbis bonis, ita ut non oporteat quemquam exire nisi te. Hoc autem facito in meritum obedientie salutaris”. Masseus statim, inclinato capite et contracto caputio, humiliter obedivit et multos per dies curavit portam, elemosinam, coquinam.

Socii autem eius, viri illuminati a Deo, coeperunt sentire in cordibus pugnam, quia Masseus esset homo magnae perfectionis et precationis, sicut ipsi et amplius; et tamen illi erat totum loci pondus impositum. Propterea rogaverunt sanctum patrem cordaliter, ut illa officia inter ipsos distribueret, quia nequibant sustinere, quod ille frater tot oneribus subiaceret. Praeterea in praecatione sentiebant se aridos et crudos et in conscientia dissipatos, nisi Masseus ab istis liberaretur oneribus.

Beatus autem Franciscus, cum hoc audivisset, acquievit caritativis eorum consiliis et Masseum cum vocavisset, ait ei: “Frater Massee, isti socii tui volunt partem sumere officiorum, quae tibi imposui; et ideo volo, ut illa officia dividantur”. Masseus humiliter et patienter respondit: „Pater, quidquid mihi in parte vel totum imponitis, ego totum a Deo puto esse imperatum”. Tunc sanctus Franciscus, videns caritatem illorum et Massei humilitatem, fecit praedicationem mirabilem de sancta humilitate, dicens, quo maiora dona conferret nobis Altissimus, eo quis debet esse humilior, quia sine humilitate nulla virtus esset acceptabilis Deo. His dictis, officia cum caritate distribuit et omnes cum Sancti Spiritus gaudio benedixit.

Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 18/05/2015



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: