Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 29 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS
Sanctus Franciscus (

Sanctus Franciscus (XVIII)

 

 

Accidit ut in illa quadragesima frater Leo iret ad matutinum, ut sanctum Franciscum, sicut solebat, requireret. Cum sancti cellam introisset et dixisset: ‘Domine, labia mea aperies’ (Ps 50,17), ut a sancto erat ei ordinatum, et sanctus Franciscus non respondisset, lucente luna, cuius splendor ingrediebatur per ostium, advertit sanctum abesse. Cogitans illum extra cellam precari et per silvam hic illic aspiciens, audivit eum loquentem; et appropinquans, ut audiret, quid ille diceret, lunae lumine affulgente, vidit sanctum genibus flexis et facie in coelum erecta ac manibus elevatis ad Deum et dicentem haec verba: “Quid es tu, dulcissime Deus meus, et quid sum ego, vermiculus (Is 21,7) et parvus servus tuus?". Hoc saepe replicans, aliud non dicebat.

Tum fr. Leo vidit flammam ignis (Ex 3,2) pulcherrimam et valde splendentem et delectabilem oculis, descendentem a summis coelorum usque ad caput sancti Francisci. Ex illa flamma vox egrediebatur et loquebatur cum s. Francisco, et ille respondebat loquenti. Frater Leo timens recessit, ne impediret sanctum in tam mirandis secretis, ita ut audire non posset, quae verba tunc diceret. Vidit tamen sanctum Franciscum extendere manum suam ter ad flammam praedictam. Qua demum recedente, frater Leo coepit recedere plane, plane, ne sentiretur a sancto.

Verumtamen audiens sanctus Franciscus sonitum pedum eius ad aliquod lignum silvae, dixit: “Praecipio, quidquid es, virtute Domini Iesu Christi, uti stes fixum nec te moveas a loco!”. Statim frater Leo propter adiurationem sancti stetit et dixit: “Ego sum, pater”; et secundum quod erat dicturus, frater Leo tunc fuit adeo perterritus, ut, si terra se aperuisset, ibi se abscondisset libentissime. Timebat enim ne, si sanctum offendisset, gratiosam amitteret societatem eius. Tantus enim erat amor et fides, quam in sancto habebat, ut sine illo nullo modo vivere confidebat. Propterea quandocumque aliqui loquebantur de sanctis, frater Leo dicebat: “Carissimi, magni sunt omnes sancti, sed etiam sanctus Franciscus est e numero magnorum propter mirabilia, quae Deus operatur per illum”. Quod libentius de illo quam de aliis loquebatur, unde non est mirum, si territus est ad vocem eius.

Sanctus illum cum recognovissdet, ait: “Frater pecorone, ad quid huc venisti? Nonne dixi tibi multotiens, ne me explorares? Per oboedientiam dic mihi, num aliquid videris?”. Qui respondit: “Pater, audivi te loquentem et dicentem et multa animatione frequenter orantem: ‹Quid es tu, dulcissime Deus meus, et quid sum ego, vermiculus et parvulus servus tuus.›Tunc vidi flammam ignis descendentem e coelo, tecum loquentem, et te illi pluries respondentem, et manum tuam illi ter extendentem; sed quid dixeris, nescio”. Genuflexus fr. Leo cum magna reverentia rogavit sanctum, dicens: “Rogo te, pater, ut exponas verba quae audivi et doceas etiam ea, quae non audivi”.

Sanctus Franciscus, quia multum diligebat fratrem Leonem propter puritatem et mansuetudinem quam habebat, dixit ei:

“O frater pecorella Iesu Christi, in eis, quae tu audisti et vidisti, erant mihi aperta duo lumina, unum de cognitione Creatoris et altrum de cognitione mei ipsius. Dicens enim: ‹Quid es tu, Domine, et quid sum ego›, eram in quodam lumine contemplationis, in quo videbam abyssum infinitae bonitatis divinae et profundum lacrimosum vilitatis meae. Propterea dicebam: ‹Quid es tu, Domine, summe bone, summe sapiens, summe clemens, ut visites me, qui sum vilis et vermiculus quidam modicus, abominabilis et despectus›.

Illa vero flamma fuit Deus, qui in specie illa mihi sicut Moysi, in flamma (Ex 3,1.2) illa loquebatur; et inter alia, quae mihi tunc dixit Deus, petivit a me, ut oblationes tres facerem. Cui respondi: ‹Domine, ego sum totus tuus et nihil habeo nisi femoralia et cordam et tunicam; et ista tua similiter sunt. Quid potero magnitudini tue dono offerre? Nam coelum et terra, ignis et aqua, et omnia, quae in eis sunt, tua sunt, Domine. Quis enim habet quicquam, quod non sit tuum? Quae ergo tua sunt reddimus tibi, cum aliquid tibi offerimus. Quid ergo potero tibi offerre, Domine Deus, rex coeli et terrae et universae creaturae? Tunc dixit mihi Deus: ‹Mitte manum tuam in sinum tuum et offer mihi quidquid inveneris›. Quod cum fecissem, inveni monetam ex auro tam magnam et tam fulgentem et pulchram, ut nunquam talem videris in hoc mundo; et obtuli illam Deo. Qui dixit denuo: ‹Offer mihi iterum sicut prius›. Ego autem respondi: ‹Domine, non habeo nec volo nec amo quemquam nisi te, et propter amorem tuum despexi aurum et omnia. Unde si aliquid amplius in meo sinu invenitur, tu posuisti illud et tibi, donatori omnium, reddo illud›. Hoc feci ter; et facta trina oblatione, genuflexi et benedixi Deum, qui mihi dedit aliquid, quod offerre valerem.

Statim fuit mihi datum intelligere illam trinam oblationem figurare auream oboedientiam, altissimam paupertatem et splendidissimam castitatem, quas Deus per gratiam suam dedit mihi ita perfecte servare, ut in nulla re conscientia me reprehendit. Sicut cum mittebam manum in sinum, proferebam et reddebam illas monetas ipsi Deo, qui illas ibi posuerat; et ita dedit mihi Deus eam potentiam animae, ut de omnibus bonis mihi ab illo per eius sanctissimam bonitatem concessis, semper eum ore et corde laudo atque magnifico. Haec ergo fuerunt verba, que audivisti et manuum extensio quam vidisti. Sed cave tibi, frater pecorone, ne explores me; et revertere in cellam tuam cum benedictione Dei; et habeto de me curam sollicitam. Intrapaucos enim dies faciet Deus tam stupenda mirabilia in hoc monte, ut totus mundus admiretur. Faciet nova quaedam, quae numquam in hoc mundo fecit cuiquam creaturae”. – Tunc frater Leo recessit valde consolatus.

Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 12/04/2015



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: