Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 16 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS
SANCTVS FRANCISCVS (

SANCTUS FRANCISCUS

(XVI pars biographiae)

Christi Jesu fidelissimus servus et amicus Franciscus, quia Creatorem suum totis, quibus poterat, nisibus per se et alios honorabat, ideo gratiosissimus et benignissimus Salvator noster, Dominus Jesus Christus, honoranti vicem rependebat honoris, quia ‹qui glorificaverit me, eum glorificabo› (Mth 10, 32), dicit Dominus. Propterea, quocumque ibat sanctus Franciscus, in tanta veneratione habebatur ab omnibus, ut quasi totus mundus ad virum tam mirabilem conflueret. Unde cum appropinquaret ad terras vel castra vel villas, beatum se reputabat is, qui eum posset videre vel tangere.

Accidit autem quondam patri Francisco, antequam obtineret stigmata Salvatoris, ut de valle Spoletana recedens, in Romaniam [Italiae] pergeret. Iter facientes, cum ad castrum Montis Feltri pervenisset, celebrabatur tunc ibi militiae novae magna sollemnitas. Quod cum didicisset pater sanctus ab incolis, fratri Leoni, socio suo, dixit: ‹Eamus ad illos, quia cum adjutorio Dei inter eos aliquem profectum faciemus›. In dicta vero sollemnitate erant multi nobiles de diversis partibus congregati.

Inter quos erat quidam ex Etruria dominus, Urlandus nomine, valde dives et nobilis, qui, propter miranda quae de sancto Francisco audiverat, magnam ad eum devotionem conceperat eumdemque videre et audire maxime cupiebat. Sanctus autem Franciscus, cum praelibatum castrum intravisset, ut commodius a multitudine audiretur, super quendam murum ascendit et inde astanti multitudini predicavit. In vulgari lingua Longobardo-Italica hanc proposuit sententiam:

Tanto č quel bene che aspecto, / c’ogne pena m’č delecto (Tantum est bonum, quod exspecto, ut omnis poena mihi sit [quid] dilectum).

Super haec verba devote et divina eloquentia laudavit illa martyrum et apostolorum sacrificia et duras poenitentias confessorum multasque tribulationes sanctorum et sanctarum, ut omnes stabant suspensa mente, quasi angelum audientes. Inter quos dominus Urlandus praedictus, gavisus de optata sancti Francisci praesentia et tactus illius predicatione mirifica, proposuit cum illo tractare de animae suae salute. Unde, predicatione finita, dixit sancto Francisco: ‹Pater, aliqua velim tecum de salute animae meae ordinare›.

Sanctus vero Franciscus, totus discretionis sale conditus (Col 4, 6), dixit: ‹Domine, vade hoc mane et honora amicos tuos, qui te invitaverunt ad festum; et postea loquemur post prandium quantumcumque volueris›. Ille autem assentiens, sumpto prandio, rediit et cum sancto Francisco de salute animae sue plenius ordinavit. In fine dixit: ‹Frater Francisce, habeo quendam montem in Etruria, devotissimum et solitarium valde, qui vocatur mons Alvernae, valde aptus eis, qui solitariam vitam desiderant. Si tibi et tuis sociis mons ille placeat, libentissime pro animae meae salute illum vobis donem›.

Sanctus autem Franciscus affectuose desiderabat loca solitaria invenire, ubi posset commodius contemplationi vacare; ita ut, auditā oblatione praefata, primo referens laudem Deo, qui per suos fideles providet suis oviculis, deinde gratias agens, praedicto domino Urlando, ita respondit: ‹Domine, cum redieritis domum in partibus vestris, ego mittam ad vos duos fratres e sociis meis, et vos montem illum eis monstrabitis; et si illis aptus videbitur, libentissime vestram caritativam oblationem accipiam›. Praedictus autem dominus habitabat in quodam suo castro prope montem Alvernae.

Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 14/06/2014



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: